piątek, 1 lipca 2016

Cui magis Brexitus nocet: Europae an Britanniae?

Cum ad valores nummorum spectamus, sine dubio Britanniae. Nam libra erga francum Helvetorum amisit fere 11% pretii ac condicio haec usque hodie manet; euro autem cecidit coram franco 2%.
Sed sunt, qui dicant viliorem nummum esse bonum nuntium huius nummi terrae exportatoribus...
Cum autem ad fora titulorum spectamus, imago omnino alia est. Negotiationes maximi momenti Europae (Euro Stoxx 50) decima parte viliores statim post Brexitum factae sunt, cuius damni dimidiam tantum partem usque hodie recuperaverunt. Index autem bursae Londinensis FTSE 100 cecidit post diem Jun. 23 tantum 5% ac hodie pretia titulorum Britannorum 2,5% altius volant quam modo ante Brexitum.
O jerum, jerum, jerum, o quae mutatio rerum!  

1 komentarz:

  1. Fieri potest ut, cum progressu temporis, visuri simus neutri nocuisse illud discidium gentium, quod Brexitus dicitur, sed utrique potius profuisse. Britannis enim prodesse poterit sui juris esse ac suas res gerere, Europæis vero prodesse sine Britannorum renuentium impedimento artiorem confœderationem sibi moliri atque artioribus vinculis communis fisci, communis domus argentariæ, communis legum jurisque concordiæ, varias Europæ continentis respublicas, quæ nunc sunt, non in fœderis observantiam sed in unam et veram rempublicam connectere Europæam. Sed etiam fieri potest ut tam Britanni quam Europæi a morionibus suis politicis et quasi parasitis cenæ publicæ evertentur. Omnia igitur adhuc sunt incerta, cum suffragia modo abhinc una septimana sint lata ac numerata.

    OdpowiedzUsuń