Iam diu mirabar condicionem oeconomicam duarum imprimis
terrarum: Iaponiae ac Israelis. Putares enim terram cum civibus in summa
intermedia valde educatis, ad labores assuetis ac civitatem suam valde amantibus
sine dubio lucrum haud parvum continuo facturam. At Iaponia et Israel, quibus
tanti cives maxima e parte essent, iam a multis annis stagnatione oeconomica
laborant, incrementu annuali vix ullo. Cur ita? Omnes enim cives operam navant,
ut populus melius vivat, sed, videlicet, frustra. Adestne aliquis daemon, qui
incrementum prohibeat?
Adest. Nomen daemonis: senectus. Ut scribit prof. Stephanus
Lippert in analysi modo in pagina GIS (Geopolitical
Intelligence Service) divulgata, Iaponiae principalem (nisi solam) causam difficultatum –
quibus laborat a seris annis octogenariis praeteriti saeculi – esse societatem continuo
senescentem. Deesse enim porro Iaponiae satis iuventutis, quae decennis statim
post finem alterius belli mundani per fas et nefas conaretur sibi suisque meliorem
vitam futuram struere. Societatem Iaponicam hodie esse in summa intermedia populum provectioris aetatis, ubi cives, qui iam sibi aliquas opes comparaverunt, naturaliter magis ad otia quam laborem novum spectent.
Ut docet prof. Lippert, eundem esse hodie casum Sinarum, licet 20
annis Iaponia seriorem: Seres, hodie multo divitiores quam antea, ut natio
paulatim senescere incipiunt. Aliter tamen quam apud Iapones, senescentes Seres
pecunia sibi comparata non usi sunt ad systema optimum valetudinis creandum –
permulti senes Serici sine ullo statali adiuvamine manent, ut est pecunia aliis
in terris senibus rude donatis lege danda. Nimirum, primos iuvenes morbo
agoraphobiae acutae (hikikomori) laborantes
extra Iaponiam modo inventos esse, nempe in Formosa (Taiwan) et Corea
Meridionali – post nonnullos annos exspecto eos Sinis continentalibus affore (primos
casus in Iaponia reportatos esse annos nonagenarios praeteriti saeculi). Nam - haec iam mea sententia dico, non professoris Lippert - hikikomori esse morbum nationum saturarum: deerant tales homines Iaponiae anno 1945 aut postea, desunt et hodie Coreae Septentrionali.
Similem puto esse casum Israelis. Annos
octogenarios ac primos nonagenarios XX saec. permulti Russo-Iudaei, maxima e
parte iuvenes, ex pristina Unione Sovietica huc migraverunt ad meliorem vitam inveniendam, sed nunc hi
iuvenes non iam vero iuvenes sunt: 40-50 annos nati.
Et Israelianis et Europaeis (nam Europa tota quoque cito senescit) solam
fontem iuventutis, quae sat abunde quidem manat, esse Arabes necnon alias gentes immigrantium
(ut Turci in Germania aut Indi in Britannia). Qui, si de facto et de iure pars
societatis fiant, laborando pecuniam comparare possint ad veteriores cives
(Iudeaos, Europaeos) alendos. Sed voluntne Israeliani Europaeive immigrantes,
quos imprimis propter tromocratiam timent, vero suarum terrarum cives fieri? Dubito.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz