sobota, 9 lipca 2016

Iter marinum duarum insularum: nuditas atque Homeri sepulcrum

Praeterita septimana nihil hic scripsi propter iter marinum Graecum, quo quinque insulas Cycladas visurus eram, sed... di aliter voluerunt. Ut homo electronice (partim saltem) exclusus nescio diarium id aperire alibi quam in computatro domi meae. Neque epistulas electronicas legere valui, donec... ultimo itineris die uxor mihi monstravit quomodo eas per sophophonum reperirem.
Breviter ergo: aeroplano societatis Aegean petivimus insulam Theram – hodie corrupto nomine sanctae Irenae ut Santorini notam[1], unde Athenae spatio sex dierum erant velis petendae. Therae in portu iam bene nobis nota navis "Rhinia" (longitudine 50,5 pedum) cum capitaneo Adam et ceteris septem nautis nos exspectabat. Primo die decrevimus tamen omnes in insula manere. In ora maris ergo iacens manu in sabulone nigro (sed simul molli) oblectamenti causa fodivi, cogitans de Minois eruptione vulcani necatis. Utrum hi vero Atlantidis incolae fuerint???
Postero die per mare parum excitatum (4. gradum Beaufortianum) modo motro, modo velis petivimus insulam Ios, notam olim morte Homeri necnon (multo postea) fama insulae nuditatis (e tempore puerorum-florum, annis sc. sexagenariis XX saec.). Quod ad nuditatem spectat, pro dolor mos hic ultimis in annis verisimiliter evanuit, sed manet Ios insula amoris, aut potius copulationis: philotheori hic maxima e parte iuvenes variarum terrarum sunt, quos advehunt una fere quaque hora magnae naves traiectoriae. (Nautae provectioris aetatis minoritas in ipso portu, ne dicam de tota insula, sunt.) Iuvenes hi die in ora maris corpora sole apricant, deinde vespere discothecas ac tabernas potorias visitant. Hos ludos praecoitales intuendo, memoravi meipsius iuventutis necnon imprimis actuum dictorumque, quorum usque hodie maxime pudet (tale nihilominus saepe viris est pretium futuendi).
Sepulcrum Homeri positum est in summo colle ad mare spectante, in loco, unde nullam domum aut vestigium hominis intueri potes. E lapidibus naturalibus structa est ibi quasi saepes, intus autem tabula fracta marmorea(?) cum disticho Graeco, quod Latine nuntiat plus minusve: Hic terra occultat sacrum caput ducis (=kosmetora) hominum ac caelestium, Homeri.
Solitudo huius loci – praeter pulcherrimum maris aspectum: undae scopulos flagitant ca. 100 metris infra iacentes – perhorret cor hominum. Postquam alii locum reliquerant, diu ibi mansi venti sibilationes audiens.
In portu autem sculpturam Homeri capitis inveni, cum, praeter inscriptiones Neograecas, (a tergo sculpturae posita) citatione Plinii Maioris, qui laconice, ut mos ei erat, scripsit: Ios a Naxo viginti milia passuum Homeri sepulgro [sic] veneranda, longitudinis viginti cuinque [sic] milia, ante Phoenice appellata [Odia, Oletandros].
Satis gloriae veterum, remanet de duobus erroribus narrare in scriptis Anglicis legendo. T. enim, nauta noster peritus sed Anglice parum eloquens, nuntiavit, cum Ion petebamus, paginas libri Rod Heikell Periplous marium Graeciae (Greek Waters Pilot) intuitus: Homeri pollex ibi inscpiciendus! Certe thumb cum tomb confudit. Ego autem, eundem librum citissime legens, male interpretatus sum locum ad amatores nuditatis spectantem: The beaches around the island are packed with lobster-red bodies and some natural brown ones as well. Nuntiavi ergo aliis nautis oris huius insulae adesse, praeter sole appricata corpora nuda hominum, multa... cadavera locustarum.
Hactenus haec. Cras de... naufragio scribam.


[1] Graeci nuncupabant eam quoque Kalliste (Pulcherrima), velisimiliter ob specialem formam crateris maiori e parte submersi. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz