czwartek, 28 lipca 2016

Caffea matutina 28 Iul. (a. d. V Kal. Aug.)

Varsoviae reductus, decrevi: Sit caffea matutina denuo matutina (hora est nunc 10:13 matutina), sit unusquisque dies, si fieri potest, Latine a me salutandus!
Bene, res ita se habent: Papa in terram meam venit; sed haec res minime me movet. Concives mei in duos campos se diviserunt: conservatistas scilicet et liberales, quorum uterque alterum putat pessimum civitatis proditorem (cruci dignum); sed haec res minime me movet. At movet me... origo pokemonorum ab insectorum generibus, quae Satoshi Tajiri ut puer (ceterum, 21 diebus me maior natu) colligere solebat. [De hac re fortasse alio tempore, nunc ad caffeam nobis revertendumst:]
Collyram (Angl. noodles) minime te pinguiorem, ut commune putabatur, reddere invenerunt studiosi... Certe, Itali - periti Departamenti Epidemiologiae Instituti Neuromedici urbis Pozzillii. Qui 23 milia hominum, eorumque edendi mores, investigaverunt.
Placentam Neapolitanam (Angl. pizza) ad ianuam domi tuae, si Londinii habitas, adportabunt mox vehicula-robotores, a negotiatione Starship Technologies structi. Quae monstra iam per vias Londinii cursuram 8.046 chm experimento perfecerunt, nullo infortunio viario a se facto.
Vinum caerulei coloris magis magisque potatoribus fit gratum in Hispania. Nomine Gik notum, vinum hoc dulce atque 11,5% alcoholis contines, spatio duorum annorum inventum esse a studiosis Vasconicis, subsidiis agenturae statalis Azti Tecnecalia. Esse id vinum mixturam albarum atrarumque familiarium eugenearum, ut La Rioja, Zaragoza, Leon y Castilla-La Mancha, additis pigmentis naturalibus ex anthocyanis (quas substantias multae plantae fructiferae necnon brassica rubra praebent) ac foliis plantarum indigoferarum.
Alterius hominis corpus tangere sanitati psychicae prodesse invenerunt grex studiosorum Universitatis Arizonicae, duce professore Komienko. Insuper, alios amplecti salubrem effectum habeat ad multas difficultates corporales medendas, ut vulnera cicatricesve sanandae, propter emissionem hormontis ocytocinae* temporis momento cum ex. gr. digitis nostris alterius hominis digitos palpemur.
Decem milia euronum unoquoque mense sibi salario comparat tonsor praesidis Francogalliae. Cui spatio totius mensis capilli unius tantum capitis sunt curandi. Vivat Gallia, terra interdum mea ridiculior!        
* quam falsa etymologia ducti nonnulli oxytocinam nuncupant

1 komentarz:

  1. If you are looking for the ultimate Bitcoin exchange service, then you should pick YoBit.

    OdpowiedzUsuń