Putavi adhuc me tantum ea insania laborare: cupiditate sc. pedibus modo nudis, modo calceatis in fluvio ambulandi. Id est, non trans, sed iuxta flumen, immo in medio alveo, secundo amne, tres quinqueve chiliometra (postea nimis fessus fieres).
Hodie autem legi in actis diurnis Varsoviensibus de alio homine - puto eum iuvenem, sed fortasse fallor - qui, ut ego, ambulator fluviatilis est. Ergo non solus porro insanio...
Certe, non omnes amnes sunt ad talem ambulationem apti, aut potius: plerumque desunt, nisi certe continuo natare vis. At fortasse originem mei insaniae fuit symbola diurnaria de quodam viro [si bene memini, Gallico], qui spatio totius Fluvii Amazonum natavit, primum partim ambulans, partim natans, continuo timens anacondas alligatoresque.
Deo gratias, Masoviae deesse bestias tales, adesse autem nonnullos fluvios - ne dicam de rivulis parvis! - ubi aqua rarissime fiat alta: spatio 90-95% fluvii longitudinis ambulare pedibus in medio alveo potes. Iam ipsa nomina fluminum mihi maxime ad ambulandum gratorum - ut Świder ("Terebra") aut Liwiec ("Meandrulus") - suggerunt ea alta fieri vix posse (praeter tempus illuviei vernalis autumnalisve). Sed interdum etiam in his fluviis loco ambulationis natare debeo.
Loco alligatorum autem habes in patria mea homines "normales" in ripa aut piscantes, aut otio fruentes, aut, praesertim cum pueri sint, in aqua ludentes, qui te subito ex undis apparentem ac praeter eos ambulantem oculis horrore plenis prosequuntur.
Cur id faciam, interdum meipsum rogo. Hem... Cur mortua lingua loquor? Utra insaniarum maior?
Id facis, quia potes. :-)
OdpowiedzUsuń