piątek, 22 lipca 2016

Athenis, ante duas septimanas...

Athenis, ubi ante duas fere abhinc septimanas spatio nonnullarum horarum mansimus, reliqui uxorem in taberna calceatoria negotiationis Birkenstock ad 20 minutas, decernens me interea per vias proximas (mihi omnino ignotas) ambulaturum. Post ca. 15 minutas ambulandi inveni me fortasse non bene memoria tenere reditum in plateam cum taberna Birkenstockiana - memineram viae Mercurii, qua ambulare coeperam, nunc autem in loco, ubi eam adesse sperarem, viam Aeoli, domini ventorum, habui. Tunc quoque intellexi me nihil rerum mearum mecum portare: neque documenta, nec pecuniam (omnia enim bulgae uxoris commendaveram), nihil praeter... tesseram traminis Piraeeo Athenas in sinu bracarum manentem, qua tessera ceterum iam usus eram.
Quid, putabam, mecum accidet, si viam omnino amisissem? Biocolytae sunt mihi de auxiliis rogandi? Sed hi semper documenta primum petunt...
Per breve temporis momentum putavi... id mihi solam occasionem esse vitam omnino novam incipiendi. Ecce biocolytas adibo, dicens (Anglice) me omnino nescire quem aut unde essem, quasi rerum omnium oblivione morteque memoriae* laborantem.
Tunc titulum Birkenstock procul a me conspexi, ante fenestram autem tabernae uxorem in circulum inquiete ambulantem.    
*ex Plinio Maiore

2 komentarze:

  1. Similia ego semisomnus aliquando fingo: me posse rationes argentarias exonerare et nummos aureos (ut qui valorem inter omnes gentes retineant nec possessoris nomen aperiant) emere, quos in loculo bracarum mecum feram per aeroportum; aeroplano vectum in terram alienam perveniam, ubi ex aeroportu deambulans litteras commeatus sive diploma viatorium scindam et in repositorio fistularum nicotinarum comburam antequam in turba hominum immergar. Sed dubito an Græcus fieri velim: melius enim sit Germaniam vel alteram terram divitem petere quam Südmerkelreich, quippe ubi cives non nisi debitis suis et promissis Europæorum alantur.

    OdpowiedzUsuń
  2. Quá in ratióne gaudébás et lúctábáris?

    OdpowiedzUsuń