In campo tentorio, sub Iove - aut fere, nam in tabernaculo - habitamus, in eodem Balticae orae loco, ubi anno 1945 Wilhelm Gustloff torpedine Sovietica petita et mersa est. Ubi nunc sole corpora apricamus, ante 72 annos undae permulta corpora, imprimis mulierum et liberorum, in litus eiecebant. Unoquoque anno hic per totam septimanam (nisi paululum diutius) manemus, in vico parvo nomine Stilo, quod nomen, si bene memini, a colonis Batavis provenit. Vicus pharo instructus est, qui erat ultimus pharus, quem nautae Gustloffiani conspexerunt (sospites id postea narraverunt).
Nobis adesse hic valde iuvat, nam in litore maris perpauci sunt homines, quod in Polonia aestate rarissime fit. Causam hominum raritatis esse hortum nationalem (Angl. national park), quo fit ut non possis usque ipsum mare autoraeda vehi - ultima 2,5 chiliometra ambulare debes.
G., me id nesciente, enchiridion linguae Latinae secum adportavit, sperans se grammatica Latina spatio huius septimanae potiturum (numquam in schola Latinae discebat). Propter pokemona autem post primam declinationem librum abiecit. Ego autem enchiridion hoc aperui casu in loco mihi ignoto Theodori Prisciani (Euporista 1, 16, 46): Dolorem dentium fimus asini siccus et tritus pro dentifricio statim minuit. Mixtus quoque cum aceto, ore diutius retentus, aeque profuit. Casu proxime praeterito vespere, cum ob frigorem nocturnum noluimus omnes corpora dentesque lavare (nam deest hic aqua calida), narravi de Ignatio Catullano ac more Iberorum lotio os purgare. De stercore autem asino usque hodie nescivi. Neque de Theodore Prisciano.
Nímírum.
OdpowiedzUsuń