Liberis nostris – privigno meo scilicet amatricique eius –
vale diximus, nam, ut iuvenum mos est, tempore aestivali nova semper loca sunt iis
petenda, terra sub pedibus urgente. Occasionem nacti – autoraeda enim liberos
ad stationem proximam ferroviae adduximus – cum uxore visitavimus Leoburgum, Pomeraniae
hodie Polonae, olim Germanae urbem haud parvi momenti. Urbs a militibus
Teutonicis condita est, leonem et arcem in insigni habet.
Inter alias aedes, ecclesiam sancti Iacobi adorti nos athei
sumus, separatim tamen, nam unus nostrum semper cum cane extra ecclesiam manere
debebat.
Anno 2005 ecclesia haec obtinuit e Sede Vaticana donum:
particulam ossis sancti Iacobi Apostoli (Maioris). Nonnullis annis postea donata
eadem ecclesia est gutta sanguinis modo mortui (nunc sancti) papae Iohannis
Pauli II; hoc quidem in casu certi esse possumus sanguinem re vera e corpore sancti
oriri, nam os Iacobi Apostoli certitudine 99% falsum est (ut falsam esse fabulam
de miraculoso itinere navali cadaveris Apostoli in Hispaniam).
Propter patronum ecclesiae insanit urbs “morbo Iacobiano”. Habent
etiam circa diem sancti Iacobi (25 Iulii) “festum Iacoborum” (ergo proximis
diebus), cum omnes, quibus id nomen in baptismo datum est, in scaenam invitantur.
Ceterum, in loco adversus ecclesiam ipsam exhibentur imagines clarissimorum in
historia mundi Iacoborum. Monstrantur ibi, quasi picturae sanctorum, tantopere “grati”
ecclesiae catholicae homines ut: Giacomo Girolamo Casanova, James Joyce, Diego
de la Vega “Zorro”, Jack the Ripper et Jim Morrison, ne dicam de personis
fictivis: James Bond, Lord Jim, Winnie the Pooh (nam Polonice nomen eius –
Kubuś Puchatek – e Iacobello factum est).
Nihil mali, nihilque boni in cultu Iacoborum; vita interea
porro currit.
Nonne ficticius fuit etiam Didacus ille Campestris sive de la Vega?
OdpowiedzUsuńRecte dicis. Gratias ago!
Usuń