Ultimis diebus mundus nova insania
laborat, cui nomen Pokemon Go: incolae totius orbis terrarum quaerunt per urbes
oppidave daemones Pokemonianos. In Polonia, terra pia catholica, daemones hi
saepe prope ecclesias sacellave latent. Cuius rei certe adhuc inscius essem,
nisi filius me de daemonum praesentia certiorem fecisset.
Non in omnibus tamen locis
salutantur daemones novi gratanter. Reppertum enim esse in ergastulo
concentrativo Hitlerianorum Auschwitz-Birkenau, ubi annis 1940-45 decem centena
milia hominum necati sunt, latere daemonem sphaericae formae Koffing, cuius
ingenium in eo est, quod pugnans emittit gasium toxicum, quod in visceribus suis
fabricat ex quisquiliis (=sordibus).
Quae res fortasse non bene
congruit sanctitati loci, ubi multi victimarum Iudaeorum (i.e. 90% omnium in
Auschwitz necatorum) occisi erant gasificatione in cellis huic rei aptatis
(Angl. gas chambers, Latine fortasse cellae gasales).
Locutor
administrationis musei ergastuli Auschwitz-Birkenau reclamat contra usum huius
loci in ludo Pokemonorum. Sed, ut patet, res non erat a fabricatore ludi –
negotiatione Iaponica Nintendo – ex proposito facta: daemones apparent in orbe
terrarum ubique, unus horum se latiturum sorte decrevit in vasto loco musei-ergastuli.
Casu statistico evenit, ut ingenium ei ad gasium toxicum spectaret.
Idem fieri fertur Vasintoniæ: https://www.washingtonpost.com/news/the-switch/wp/2016/07/12/holocaust-museum-to-visitors-please-stop-catching-pokemon-here/
OdpowiedzUsuńDi immortales.
OdpowiedzUsuń