czwartek, 21 lipca 2016

Fabulae campestres-silvestres

Cacatio matutina est tamquam medicina… At hodie mane in nosto campo tentorio vis electrica rupit, ergo adportatio aquae necnon systema hydrophorum latrinarum fungi cessavit. Rebus ita stantibus ca. 200 campi incolae privati sunt facultate locis secretis uti. Quam ob rem silvae proximae valde sunt hodie occacatae. Deo gratias, canis mea non porro stercus humanum (neque equinum nec aliquod aliud) in deliciis habet.
xxx
K., amatrix privigni mei, de familia ut ita dicam pecuniosa oritur; pater eius negotiator est industriae energeticae (ventimolinas struit). Amicus patris mei, inquit puella, aeroplanum habet, quo interdum in praedio nostro, in planitie scilicet graminea, appellit. Tunc, sentiens id fortasse non satis urbane esse coram se pauperioribus de tanta luxuria suorum gloriari, addidit: At aeroplanum eius parvum est. Pondere non plus quam 300 chiliogrammis.
xxx
Errata: a) vicus Stilo a mari non hortu nationali sed silva communi dividitur, ubi tamen, deo gratias, desunt viae autoraedis aptae (nimis sabulonis); neque, mirum in modum, adhuc fautores quadrimotrorum hunc locum infestant, soli hippophili – de entibus, quae odi – adsunt; b) de pharo Stilensi a Gustloffianis modo ante calamitatem viso nunc dubito, nam tempore belli usus omnium luminum in tota Germania terrisque ab ea occupatis noctu prohibebatur propter metum ictus aerii Anglo-Americanorum; fortasse tamen phari, ut res navigationi maximi momenti, porro luminosae manebant, saltem hic, in mari Baltico, procul a Britania (quod tamen non verisimile mihi videtur)?    

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz