Postero die mane Ion reliquimus, Paron petituri, statu maris
5-6 gradibus Beaufortianis, ergo condicione iam aliquantulum difficili, licet
caelum fuerit serenissimum. Primum Naxon erat nobis petenda, sed post breve
colloquium cum magis perito capitaneo Canadiensi, qui vicinus nobis erat in
portu, Adam, magister navis nostrae, decrevit marmora Pari potius nobis visenda
quam vestigia pedum Ariadnae, quasi propter auram illuc ire tutius fore. Ob
hanc fortasse rem Bacchus – cui Naxos certe magis grata[1]
- iratus nobis poenam pro consiliis ultimo in momento mutatis dedit...
Navigabamus ca. duas horas, velo principali ob vim venti
partim tantum extento, velocitate 6-7 nodorum, ergo cito, licet non citissime.
Sed cursus noster aliquantulum contrarius fuit undis, quae omnino aliter – alio
cum sonitu – quam solebant carinam flagitabant. Tunc suspicionem suscepi nos
aliquid contra deos facere, sed ut nauta imperitus non ausus sum id Adam
dicere. Ceterum, omnes fere nausea laborabamus, uxore mea maxime omnium vomitante.
Tunc, quodam temporis momento, capitaneum, facie subito pallida, dixisse:
- Gubernaculum amisimus!
Quod verum dis gratia non erat: gubernaculum ipsum (=clavum)
porro habebamus, fracta erat autem iunctio inter id et rotam gubernatoriam.
Post duas minutas summae desperationis repperimus nobis adhuc posse ope
autocybernetae (Ang. auto-pilot) navem
gubernare, ergo revertimus "Rhiniam", Ion (quae insula adhuc nobis
proxima erat) repetituri, motro et velo frontali utentes.
Per radiophoniam emisimus nuntium monitorium Pan pan, qui significat nos diffucultatibus
laborare, licet non simus in periculo mortis (tunc nuntius Mayday esset emittendus). Graeci voluerunt helicopterum ad
salutationem mittere, sed recusavimus.
Consilium capitanei erat ope autocybernetae usque ipsum
portum ire, deinde minima velocitate ibi solo motro gubernare. Sed in
anteportu, cum Orientem petebamus, subito in nos aquilo etesius invasit
vehentissimus – cui nauci erat non satis altum saepimentum collium portum
circumcludentium – pellens nos in meridiem, recte in rupes. Quasi id non satis
esset, portum continuo et petebant et relinqebant permagnae naves traiectoriae.
Rebus ita stantibus circulum – autocyberneta citissime utentes – sive elipsim
caecam in ipso portu fecimus, deinde portum, collisionem cum navibus ibi in
ancoris stantibus timendo, reliquimus et, novo circulo chaotice in anteportu a
nobis facto, decrevimus adpellere in locum qui erat partim in portu, partim in
anteportu, ubi iam vigiles publici nos exspectabant, nescientes quomodo opem
ferrent. Deo gratia, tertium circulum cum faciebamus, adpulimus ad eum locum fere
sine molestia, vento mirum in modum subito demisso. Nihil nobis nihilque navi
mali factum est (praeter certe fractum mechanismum gubernaculi), quamquam bis, circulum
elipsimve facientes, vix collisionem evitavimus: primum in navem luxuriosam
motro propulsam vexillo Britannico ("nautae" tamen Russice
loquebantur), deinde in rupes.
Hic erat nobis finis itineris marini huius anni. Quattuor
dies in insula (ceterum sat pulchra) mansimus, deinde navi traiectoria omnes
praeter capitaneum Adam Athenas petivimus. "Rhinia" demum sexto die refecta
est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz