Iam diu suspicabar Virginem Mariam habere aliquam proclivitatem
ad alcoholia ac nunc de aliis substantiis stimulativis ei gratis cogito...
Res coepti ante ca. 7 annos, cum in sanctuario BVM suburbii
Varsoviensis Siekierki schedam prope aedem huius loci ecclesiae positam legi: Hic crescebat arbor cerasi, ubi BVM solebat
apparere hominibus annis 1943-48. Tunc, verba haec legens, summa lingua
(aut tantum ita imaginabar) subito sensi saporem wiśniówka, quae est potio alcoholica gravis (40%) Polonorum e cerasis
facta. Ceterum, e ligno, aut potius radice cerasinea pipas optimas faciunt (ante
multos annos conveni hominem talia similiave sculpentem).
Deinde legens de Matre Dei Lapurdensi (Gall. Lourdes) [mihi placeret magis forma Lapudrum,
ut mutationes quasi-pueriles litterarum crocodillus/corcodillus], didici eam in
arbore/frutice crataegi apparuisse. E ruberrimis autem fructibus crataegi
pater meus "vinum" sapidissimum facere solebat. Ceterum nomen huius
fruticis in dialectu Silesiaco esse diobli
gruszki, i.e. 'piri diabolici'. Ne id satis, apud Plinium (XX, 99) inveni
mentionem plantae (verisimiliter fruticis) nomine Graecanico crataegidis
(crataegis, -idis f) ad stimulationem
Veneris adhibitae, satyrio consimilis (nisi consubstanei): In totum quidem Graeci, cum concitationem hanc [=Veneream] volunt significare, satyrion appellant, sic
et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhenogonon, quarum semen testibus
simile est. (In Graecitate porro quaerere vires mihi desunt).
Mater Dei Guadelupana in arbore non apparet, sed... imago
eius sanctissima picta est in linteo ex agavi facto. At ex agavi scimus
Mexicanos potiones "fortes" facere, ut tequila, mezcal et pulque.
Fortasse haec sunt omnia omnino fortuita, sed fieri
etiam potest ut vires in natura latitantes – hominibus et salubres et nocivas -
manu Deiparae ita monstrentur.
Fieri potest ut in hac re conjunctionem quandam duarum consuetudinum humanarum habeamus. Primum solent homines e fere omnibus, quæ in natura rerum reperiuntur, aliquid sibi parare quo stultitia voluptasque augeantur: vinum, cervisiam, tabacum, papaver, et ita porro. Deinde solent etiam fingere deos numinave omni naturæ rerum præesse. In utraque consuetudine videtur latitare quædam stultitia voluptati conjuncta. Itaque consequitur, ut numina quædam fingantur iis præesse, unde etiam paretur temetum.
OdpowiedzUsuń