poniedziałek, 18 lipca 2016

De pokemonis (porro)

In litore maris, nunc Baltici, cum familia sumus. G., privignus meus 18 annorum, ex ambulatione nocturna per silvas valde defessus revertit, pokemona nova quaerens. Uxor, mater scililcet G., minime perterrita dixit:
- Nunc saltem iuventus causam habet, ut domum relinquant. Nam antea domi per totum diem noctemque ante computatrum sedebant...
Quod verum esse potest. Sed... exspecto primos casus iuvenum, qui, ut noster G., per totam fere noctem vagantes, in regionibus ferioribus mundi viam amittant necnon fame exhaustioneque corporis defessi animam efflent. Iam nuntii allati sunt - nescio, utrum credibiles - de puero quodam Mexicano, qui mortuus est de ponte decidendo, cum propius pokemono ibi latenti adesse cuperet.
Quisdam quoque mihi dixit se suspicari nonnullos autoraedarios pokemona currendo venari, nam currunt velocitate minima (20-30 chiliometris horaliis), quod numquam antea in viis nostris eveniebat.
Me pokemona omnino non movent. Fortasse, si variationes locales fierent, daemonos historicos - quos permultos unaquaque terra habet* - honorantes...
* si non veros 'daemones', tunc ex. gr. umbras suicidiariorum aut victimarum criminum localium etc.

4 komentarze:

  1. Vir duodeviginti annos natus debet aliam prædam quam ficta monstra noctu quærere: videlicet feminas duodeviginti annos natas.

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Habet secum, in separata nostri tentorii parte, amicam eiusdem aetatis. Quam relinquit saepe, pokemona quaerens... Fortasse re vera alia stupra tunc petit???

      Usuń
  2. Forsitan tibi nota sint nuntia hæc?

    http://www.geek.com/games/two-pokemon-go-players-fall-off-a-cliff-while-two-more-are-shot-at-1662203/

    OdpowiedzUsuń