Fabulae necnon cinemata nubeculata (Anglice, ni fallor, comic books & animated movies) sunt nostra hodierna mythologia - horum heroes item valent ut Apollo, Hercules etc. valebant Graecis Romanisve. Ita putat Reed Tucker, auctor libri nuper editi [sc. nuper in lucem data est eius versio Polona, originalis Anglica fortasse aliquot annos antea] de bello iam 50 annorum inter duos maximos machinatores nubeculatarum: domus editoriales (certe US-Americanas) DC et Marvel.
Res ergo ita se habent - secundum brevem libri descriptionem, divulgatam modo a diurnario quodam actorum "Gazeta Wyborcza":
Superman est quasi novus Achilles - intrepidus, invincibilis, sed hic quoque suum "talum Achilleum" habet: substantiam kryptonite. Sed quoque Supermanem partem aliquam Iovis Patris agere - est (fere) omnipotens.
Batman, econtra, primus strategos et detector (Anglice detective) mundi, est sine dubio novus Ulisses (sed quoque aliquantulum Dis, dominus Orci - vide speluncam vespertilionum).
Flash, citissimus omnium homo, est noster Mercurius. Aquaman - Neptunus, licet oritur Atlantide, non Olympo.
Wonder Woman quasi ductrix Amazonum, Pentesilea. Ipsa in libris nubeculatis incidit in Athenam Iunonemque.
Hi sunt nostri heroes mythologici, nati annis tricenariis quadragenariisve (30s-40s) praeteriti saeculi.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz