Utcunque res sese habent, lubeat scire quas herbas Ecclesia eo die sacret. De hac re autem quot hominum tot sententiae. Mater mea nonagenaria, cui pueritia fuit in limine Polono-Ruthenica (ergo quoque limine catholico-orthodoxa*), memoria adhuc tenet nomina quartum eo die sacratarum herbarum - mos iis, propoe urbem Grodnam viventibus, erat in ecclesias ire ferendo fasciculum florum lini, papaveris, chamomilae et lupini. Dicit mater plures - verisimiliter septem - herbas fasciculo adfuisse, quorum tamen trium ceterarum hodie non meminit.
Septem (numerum magicum) herbas saepissime in fasciculo praesentes numerat situs retialis Polonia Christiana, quae herba sint: matricaria chamomila, mentha, melissa, basilia, ros marinum, levisticum, tropaeolum. Ex quibus tamen non omnes sunt Poloniae indigenae, ut maxime tropaolum in Andibus primum natum, ergo... miror huic indici.
Poetria (rustica?) Mira Kuś sui in fasciculum ponit 18 species, quae sunt: mentha, thymus, sedum, dasiphora, geum, fragaria, eupatorium, chenopodium, hypericum, convolvulus, polygonum, lythrum (krwawnica, Pol. 'sanguinaria'), tanacetum, malva, verbascum, viola tricolor, rezeda, galium.
Amica mea ethnologa, Natalia Skipietrow, putat maiorem harum herbarum partem efficare abortum. Quod maxime usui erat duobus fere mensibus post festum Cupalae (Kupała), id est Cupidinis Slavorum (24 m. Iulii, die dicato s. Iohanni Baptistae), qua nocte, ut ait Natalia, ruri libere bibebatur ac passim (omnibus cum omnibus) fornicabatur.
Re vera, nonnulla supradicta nomina herbarum (at adsint plura in dialectis) spectant, et Polonice, et Latine, ad "matrem" aut "sanguinem". Maxime mihi adhuc notam, ob vim sui abortivam, fuisse malvam nigram.
*Orthodoxi 'assumptionem' non celebrant, dicunt autem Mariam in fine vitae 'obdormuisse'. Sane veneficas Rutheni habent, plures quam nos Poloni, usque hodie ruri ibi vivunt szeptuchy, quae artem magicam docent docenturque matrilinealiter.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz