Ecce ingeniosus Nicolaus Gross praebuit lectoribus 170. fasciculi suae "Epistulae Leoninae" fabulam fratrum Grimm Latine redditam:
FABELLA GRIMMIANA
De reginâ apium
Aliquando duo filii rêgis, qui profecti erant ad adventuras1
experiendas, delapsi sunt in consuetudinem vivendi feriorem atque
dissolutiorem, quam ut domum revenirent. Filius autem natu minimus,
qui vocabatur Baburrus2, profectus est, ut fratres quaereret. At fratres
tandem inventi eum irriserunt, quod frater, qui animo esset
simplicissimo, mundum permigrare vellet, quamvis ipsi multo
sagaciores hoc facere nescirent.
Omnes tres unâ profecti pervenerunt ad formicarium. Duo aetate
maiores îdem voluerunt eruere et videre, quomodo formiculae anxiê
huc illuc repentes ova auferrent, sed Baburrus: »Parcite« inquit, »his
bestiis, non patior eas a vobis perturbari!«
1 +adventūra, -ae f. orig. Abenteuer.
2 Baburrus, -ī m. orig. der Dummling.
Tum fratres iter facere perrexerunt et venerunt ad lacum, in quo
multae, permultae anates natabant. Duo fratres maiores nonnullas
anates voluerunt captare et assare, sed Baburrus hoc non permittens:
»Parcite« inquit, »his bestiis, non patior eas a vobis necari!«
Deinde venerunt ad nidum apium, cui inerat tantum mellis, ut per
stipitem destillaret. Duo fratres maiores arborem voluerunt accendere,
ut apibus suffocatis mel auferrent. Sed Baburrus illos denuo retinens:
»Parcite« inquit, his bestiis, non patior eas a vobis comburi!«
Denique tres fratres venerunt ad castellum, in cuius stabulis lapidei
tantum equi stabant neque ullus homo apparebat, et ierunt per omnia
stabula, usque dum pervenerunt ad ianuam, ex quâ propendebant tria
claustra; mediae autem ianuae inerat foricula, per quam in conclave
potuit prospici. Ibi conspexerunt homunculum cânum ad mensam
sedentem. Quem semel, bis appellaverunt, sed îdem non audivit.
Tandem tertio appellatus homunculus surrexit, claustra aperuit, foras
egressus est. Nullo verbo dicto homunculus eos ad mensam duxit
opiparê epulis exstructam; fratres cum comedissent atque bibissent,
unumquemque duxit in cubiculum proprium.
Postridie mâne homunculus cânus venit ad fratrem maximum natu,
digito innuens eum duxit ad tabulam lapideam, cui inscripta erant tria
pensa, quibus absolutis castellum redimi posset. Primum autem
pensum fuit hoc: In silvâ sub musco positas esse margaritas
principissae, quae numero essent mille; quas esse quaerendas, et si
sole occidente una tantum deesset, fore, ut is, qui quaesivisset, fieret
lapis. Frater maximus natu illuc iit et per totum diem quaesivit, sed die
transacto centum demum invênit; tum factum est id, quod tabulae
inscriptum erat: Frater maximus mutatus est in lapidem. Postridie
secundus frater periculum subiit; at ei res non multo melius evasit, non
plus ducentis margaritas invênit et factus est lapis. Denique ordo
vocavit Baburrum, qui in musco margaritas quaesivit; at cum ei
perdifficile esset margaritas invenire, hoc fecit lentissimê. Tum
Baburrus in lapide consedit et lacrimavit. Baburro autem sedente vênit
rex formicarum, cui illo tempore vitam servaverat, unâ cum quinque
milibus formicarum, nec mora, et bestiolae margaritas inventas ad
unum cumulum portaverunt.
Alterum autem pensum fuit clavem cubiculi principissae e lacu
afferre. Cum Baburrus ad lacum veniret, anates illae, quas servaverat,
ad eum nataverunt, se merserunt, clavem e profundis attulerunt.
Tertium autem pensum fuit omnium difficillimum: Ex tribus filiabus
rêgis exquirenda fuit minima et carissima. At hae tres puellae inter se
perfectê pares erant nullâque re inter se distulerunt nisi eo quod
antequam obdormiverant tria sumpserant dulcoramenta inter se
diversa, maxima frustum sacchari, secunda paulum sirupi, minima
ligulam mellis. Tum vênit regina illarum apium, quas Baburrus tutatus
erat contra ignem, et gustavit ôs omnium trium puellarum, denique
sedens remansit in eo ore, quod comederat mel, et sic filius rêgis
cognovit filiam inveniendam.
Tum vis magiae sublata est, omnes homines e somno sunt
expergefacti, et qui lapis fuerat, redactus est in figuram humanam.
Baburrus autem in matrimonium duxit filiam rêgis natu minimam et
carissimam et sponsae patre mortuo factus est rex, duo fratres Baburri
duxerunt sorores reginae.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz