Ad meam, a Zythophilo sc. correctam, "Lamentationem" (quod Posnaniae post horam 10 pm non licet in tabernis emere temeta) rescripsit Anna Elissa Radke:
Ad Stanislavii et Martini lamentationem
"O SAECLUM INSAPIENS ET INFACETUM!":
queruntur bibuli duo poetae,
quod Posnania pocula abnegavit
post horam decimam. taberna clausa est.
Ergo carmina vos vetate, Musae,
indignis bibulis nimis poetis!
Cui Martinus Freundorfer:
Ne me credideris queri statutum,
mirari potius. Sititne noctu
gens humore carens tabernis
clausis? Incola callidus liquores
fortes ante parat sibi uetante
nullo, ut potet et in foris et hortis.
Et Stanislaus:
Rem Posnania gignit auditam uix:
"Queruntur bibuli duo poetae",
unus ex quibus abstinet liquore,
nam nimis coluisse uina fatur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz