Enchiridion brevissimum artis diurnariae
HISTORIA DISCIPLINAE DIURNARIAE
Fontes hodiernae disciplinae diurnariae
quaeri possunt in “Actis Diurnis Populi Romani” (notis quoque ut “Acta”)
divulgatis palam Romae, ut imprimis in tabella nuntiorum in Foro monstrata, a
primo anno consulatus Iulii Caesaris usque (59 a.Ch.n.) usque AD 235, cum
imperator regimenque imperii Constantinopoli migraverunt. Ab Octaviani tempore
“Acta” saepe ante divulgationem examinati erant a magistratibus, ne detrimenti
caesari civitative nuntii essent (munus quod hodiernis linguis ‘censura’
nominatur).
“Acta diurna” continebant annuntiationes
officiales imperatoris magistratuumque, nuntios de pugnis a legionibus modo
actis, sententias litum maximi momenti, deinde, cum lapsu temporis, saepius
saepiusque nuntios quoque “minus officiales”, ut nuntii de filiis natis familiis
maximi in Urbe alibive momenti, matrimoniis, claris hominibus mortuis etc.
Aliquo in loco (non memini fontis, ergo caute! - ST) legi in “Actis” comparandis adhibitos
esse simul omnino usque septingentos homines (scribas/diurnarios, relatores,
fortasse rerum localium indagatores, insuper cursores, qui nuntios e totis
imperii angulis Romam adportabant). Hoc si verum sit, significet Romanis iam adfuisse
veram agenturam diurnariam “pancosmicam”, ut sunt hodiernae Reuters, CNN, BBC,
Al Jazeera aliaeque, nam verisimiliter nuntios sumptos e toto orbe terrarum
Romanis noto agentura haec divulgabat – id tamen tantum coniectare possumus,
nam, pro dolor, nullum excerptum “Actorum” servatum esse (licet ipsi nuntii
post nonnullos dies tabella depositi atque archivis dati essent – iis usos esse
in labore suo historicos Tacitum Suetoniumque).
Fortasse optimum imaginem “Actorum”, quales
essent, saltem in minus officiali eorum parte, dedit – quamquam ironice –
Petronius, cum monstravit personam acturii ad hospites cenae nuntios cotidianos
domus Trimalchionis clamantis: VII. Kal.
Sextilis in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri XXX,
puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
boves domiti quingenti. Eodem die Mithridates servus in crucem actus est, quia
Gaii nostri genio maledixerat. Eodem die in aream relatum est, quod collocari
non potuit, sestertium centies. Eodem die incendium factum est in hortis
Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae villici”. Deinde, ait Petronius, “iam etiam
edicta aedilium recitabantur, et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum
elogio exhaeredabatur; jam nomina villicorum et repudiata a circumitore liberta
in balneatoris contubernio deprehensa; atriensis Baias relegatus; iam reus
factus dispensator; et judicium inter cubicularios actum.
Divulgatae fortasse uno tantum loco – in
Foro – nuntii, exaratae in lapide aut metallo, rescriptae deinde erant in tabellis
cereis a scribis (pro)praetorum, magistratuum aliorumque hominum locupletorum,
qui scribae ita nuntios “recentes” suis dominis suppeditare solebant.
Non multa de “Actis”, quales vero fuissent,
scimus, praeter quod in fine uniuscuiusque nuntii verba ponebantur “publicare
ac propagare”, quod idem sensum plus minusve habuit ut ab ecclesia catholica
usque hodie adhibitum “imprimatur”.
Alteram quendam imaginem nuntiorum (hac
vice certe falsorum) “Actorum diurnorum” tempore Neroniano divulgatorum dat
Cornelius Tacitus in libro XVI (cap. 22) “Annalium”, scribens de Publio Clodio
Thrasea Peto accusato AD 65 ab imperatore, quod adfuisset coniurationi Pisonis;
qui Thrasea a Tacito citatur ante iudices dixisse: Diurna Populi Romani
per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut noscatur quid Thrasea non
fecerit.
Aliam rem fuisse „Acta senatus”, quae
potius erant chronicon senatus sententiarum rerumque a senatoribus disputatarum
quam acta diurna sensu hodierno (interdum loco actorum diurnorum a Latinistis adhibetur
quoque nomen Graecum ‘ephemeris’, licet ipsi historici Graeci in scriptis suis
„Acta diurna” Romana nominabant hypomnemata sive grammata - τὰ δημόσια ὐπομνήματα, τὰ δημόσια γράμματα,
τὰ
κοινὰ
ὐπομνήματα.
Nomen ‘acta’ servatur in titulis multorum
hodiernorum publicationum scientificarum. In hodierna autem re diurnaria –
imprimis autem saeculorum XIX-XX – animam in se advertunt nomina saepe
emphemeridis data, quibus aliquid antiquitati adesset, ut ‘cursor’ (Fr. Courier, Theod. Kurier), ‘Mercurius’, i.e. deus citissime nuntios in Olympum
afferens (prima ephemeris Polonorum, ab anno 1661 divulgata, nominabatur „Merkuriusz Polski
dzieje wszystkiego świata w sobie zamykający dla informacji pospolitej”), ‘tribuna’, a verbo serae Latinitatis
spectante ad podium ubi tribuni plebis aliique magistratus sedebant).
Simillima “Actis diurnis” conamina
concepta sunt a regimine Serico tempore domus regiae Han (a II saec. a.Ch.n.
usqe II p.Ch.n.). Ab anno 911 Pecchini regulariter divulgabatur “Jin bao”
(“Nuntius hodiernus”).
Prima ephemeris omnino hodierni sensus in
lucem venit Venetiis saeculo XVI, cui nomen “Gazeta de la novità”, i.e. “Pica
novitatis”, quod spectat et ad ‘picam’ monetam parvam, assem Venetianorum, qua
“Gazeta de la novità” vendebatur et ad proverbialem huius avis garrulitatem.
Inde nomen Venetianum ‘gazeta’ (Italice gazzetta) datum multis
ephemeridis postea variis in terris.
Patrem autem ‘agenturae diurnariae’
hodiernae putare possumus Paulum Iulium baronem de Reuter (1816-1899), Iudaeum
Theodiscum deinde Anglum, cuius nomen usque hodie portat fortasse maximi adhuc
in orbe terrarum momenti Agentura Reuteriana (hodie Thomson Reuters, spectans
imprimis ad res oeconomicas, deinde politicas et alios, ut athletica, cultura),
quae habet (a. 2017) ca. 46 milia operariorum. Multi putant momentum maximae
victoriae Pauli Reuter super aemulatores fuisse usum ab eo, anno 1849,
columbarum nuntios portantium inter Aquisgranum et Bruxellas, quae regio adhuc
telegraphio – quod demum in incunabulis erat – carebat. Celeriores traminibus
ferroviariis (eiusdem temporis) aves Paulum Reuter faciebant primum in Germania
qui sciret pretia titulorum (syngrapharum, actionum) societatum
negotiatoriarum, quibus mercabantur in foro (bursa) Lutetiae Parisiorum necnon
alios nuntios ex occidentalibus partibus Europae in Germaniam latos. Post duos
annos, AD 1851, telegraphium stuctum esse etiam inter Bruxellas et Aquisgranum,
sed fortuna futuri baronis (tunc nondum hoc titulum possidebat) de Reuter iam
permagna gratia columbaram erat. Utrum vera sit haec fabula an non, pro certo
nescio, sed monstrat clare significationem in re diurnaria temporis/celeritatis
nuntios adportandi.
QUOMODO SCRIBENDI SINT NUNTII
Primum, in re narranda nucleus rei est
inveniendus, i.e. pars nuntii maximi momenti, pars quasi “nuda”, quae deinde
novis novisque rebus minutis (singulis) pedetentim “vestitur”.
Spectemus ad omnibus bene notam historiam
Iduum Martii a.Ch.n. 44, seu potius, temporis computatione Romana, 710 a.u.c.
Fingamus mente nuntios de hac re, ut divulgarentur in “Actis diurnis”, scriptos
a diurnariae agenturae peritis. Nuntius primus, cum nihil fere de re, prater eam
ipsam, sciretur, esset fortasse:
Talis nuntius “nudus”, i.e. ulla alia re
(minuta) carens, nominatur in domibus (agenturis) diurnariis nuntius
extemporalis (Anglice: snap, urgent). “Marcus Antonius”, esse fontem nuntii,
numquam enim nuntium fonte carentem damus[2] - in
pessimo casu, si aliam fontem non habemus, possumus dare: RUMORES, ex. gr.:
PRETIVM PANIS MOX TERTIO AUCTURVM -
RUMORES IN FORO
Immo hunc primum nuntium “nudum”
(extemporalem) nucleum rei esse.
Postea, cum altera facta ad rem spectantia
cognoscerentur, divulgatur nuntius aliquantulum plenior, nuntio “nudo” (nucleo)
ut novi nuntii titulum adhibito:
IVLIVS CAESAR NECATVS EST![3]
Ut nuntiat secretarius offici consulis
Marci Antonii, hodie, hora nona matutina, alter consul rei publicae, Gaius
Iulius Caesar, necatus est in senatus aula a vasto grege sicariorum.
Nomina istorum adhuc incerta manent,
quamvis nonnulli testes oculati reportent turbae patratorum, qui unus post
alterum pugionibus vulnera Caesari attulerunt, adesse Marcum Brutum, sibi
cognatum Cassium Longinum, necnon alios senatus patres.
Nuntiis de caede Caesaris per vias Urbis
divulgatis tumultus plebis hic et illic orti sunt, pacati tamen mox, maximis
saltem in casibus, a vigilibus publicis. Alter consul, Marcus Antonius, dicit
magistratus ordinem in urbe tenere, rogat tamen cives ut ad tempus domibus
suis, quoad fieri potest, maneant. Qui pollicitus est patratores omnes mox
captum ac punitum iri.
Sessio senatus iussu consulis ad tempus
suspensa est.
In supradicta symbola fons iam non in
titulo, sed in primo paragrapho symbolae datus est: secretarius officium Marci
Antonii (si nomen eius sciremus, daremus - sed, ut verum dicam, iuxta nomina M.
Antonii et G.I. Caesaris non bene videatur nomen hominis parvae in re publica
momenti). Deinde, in paragrapho secundo, alter fons nuntii apparet: testes
oculati (hoc in casu anonymi). Quibuscum, ut possumus coniectare, relator
“Actorum” in viis locutus est.
Rebus autem novis cognitis, fortasse
postero die, novus de eiusdem re nuntius est divulgandus. Hic iam plenissime de
caede, cum multis singulis, narrat, prioris nuntii verbis magna ex parte
repetitis:
IVLIVM CAESAREM NECATVM A CONIVRATORIBVS ESSE
Ut nuntiat locutor officii consularis
Marci Antonii, heri, Idibus Martis, hora nona matutina, alter consul rei
publicae, Gaius Iulius Caesar, necatus est in aula senatus a vasto grege
senatorum-sicariorum. Duces coniurationis, ut ab indagatoribus iam repertum
est, fuisse Marcum Brutum necnon sibi cognatum
Cassium Longinum.
Qui ambo, una cum turba plus minusve
sexaginta senatorum vel aliorum, appropinquaverunt imperatorem, praetextu
petitionis Tilii Cimbri, qui revocationem sui expelsi fratris petebat. Caesare
ab his in porticu aulae circumstato, unus post alterum senatores-sicarii
coeperunt corpori consuli pugionibus vulnera afferre.
Secundum testes oculatos, Iulium Caesarem
abiecisse petionem Cimbrii. Tunc Tilius togam imperatoris, qui abire voluit,
manu prehendit. Caesarem ad hoc vocasse: “Ista quidem vis est”. Tunc Servilius
Casca cervicem imperatoris cultro petit. Hunc secutus est Brutus et alii.
Omnino viginti tres vulnera medici in corpore consulis invenerunt, quorum sola
altera, i.e. Bruti, mortifera esse videtur.
Nuntiis de caede Caesaris per vias Vrbis
divulgatis tumultus plebis hic et illic orti sunt, pacati tamen mox a vigilibus
publicis. Marcus Antonius iussa dedit sicarios statim atque omni vi sequendos -
isti enim statim post caedem fugam de loco senatus fecerunt et verisimiliter Vrbem
relinquerunt.
“Si Vrbi adessent, eos iam prehendissemus,
nam omnem angiportum omnemque angulum quaerimus,” asseverat a relatore “Actorum
diurnorum” in Via Sacra percontatus Quintus Rufulus Porca, centurio agminis
praetoriae ad sicarios captandos a Marco Antonio destinati.
Sessio senatus iussu consulis ad tempus usque
novam notam suspensa est.
Rerum
politicarum periti commorantur in eo quod oppositionem contra Caesarem iam diu
in senatu flagrasse. Secundum rumores, ipsum Marcum Antonium praeterita ante
scelus nocte ab uno coniuratorum certiorem rei petitae fuisse – consulem tamen
aut rumorem neglexisse, aut non ad tempus reagisse[4].
Ne dicamus de omnibus noto haruspice Spurinna, qui iam a tempore quodam quasi
iocose monebat Caesarem usque Idus Martiales mortuum fore. Eum tamen omnes
mente captum putabamus.
Periti
admonent quoque factum quod Caesar, dux summus
exercitus, in animo habebat in Solem orientem contra Parthos legiones ducere.
“Non puto aliquem Romae mox inventum iri similis rei capacem,” commentatus est
“Actis” professor Archimedes Pantoidos, moderator Instituti Rerum Orientalium
Cognoscendarum.
Inspiciamus structuram supradicti nuntii,
quae structura re vera simplex est: 1) nucleus (titulus; Anglice: title, headline); 2) nucleus repetitus,
paululum plenior (primus paragraphus; Anglice: lead); 3) res minutae/singuli (sequentes paragraphi); 4) fundus
(Anglice: background), id est rei
contextus politicus, historicus etc. (paragrapus/paragraphi finales). In hoc/his
saepissime – sed quoque in narratione minutarum/singulorum (par. 3) – opiniones
peritorum citantur. Si opinio talis longior est, potest fieri symbola separata nota
ut indagatio (Anglice: interview). Initium
talis indagationis fieri hoc in casu possit:
PARTHOS
CONIURATIONI DEFUISSE
Indagatio professoris Archimedis Pantoidi,
moderatoris Alexandrini Instituti Rerum Orientalium Cognoscendarum, praeclarum
peritum rerum Parthicarum (modo ab officio Alexandrino “Actorum Diurnorum” in
Vrbem columbis missa)
“Acta
diurna”: Fuistine attonitus, domine professor, nuntio de morte
Caesaris?
Prof.
Archimedes Pantoidos: Fui et simul defui. Nam multi suspicabantur
coniurationem contra consulem in senatu flagrare.
AD: Multi dicunt tamen imperatorem exercitus
mortuum esse modo ante cum legiones contra Parthos ducturus esset.
AP: Hoc sine dubio.
AP: Hoc sine dubio.
AD: Quae consilia nunc revocatura sunt?
AP: Omnino. Non video inter duces nostros militares
singulum similis rei capacem.
AD: Possumus ergo fortasse coniectare Parthos...
AP: Coniurationi implicatos fuisse? Minime! Neque auctoritatem, nec pecuniam habent, ut similem rem suscipiant.
AP: Coniurationi implicatos fuisse? Minime! Neque auctoritatem, nec pecuniam habent, ut similem rem suscipiant.
AD: Sine dubio tamen morte consulis gaudent.
AP: Certe. Sciunt bene datum sibi nunc tempus saltem nonnullorum annorum cum impunes in oppida a nostris capta invehere possint. Nihilominus, ipsi coniurationi Parthos defuisse.
AP: Certe. Sciunt bene datum sibi nunc tempus saltem nonnullorum annorum cum impunes in oppida a nostris capta invehere possint. Nihilominus, ipsi coniurationi Parthos defuisse.
Professorem
indagatus est relator Aegyptiacus “Actorum Diurnorum”, Cosmas Xylophilos.
Nucleum indagationis esse semper rem
maximi momenti, quem indagatori homo indagatus dixit. Hoc in casu: ipsi
coniurationi Parthos defuisse, quod, ordine verborum mutato, dedit titulum nuntii: PARTHOS
CONIURATIONI DEFUISSE. Nam fere semper indagationum titulum esse citatam partem indagationis,
sc. verba in indagatione maximi momenti. Haec regula valere quoque potest ad
nuntios regulares, ubi aliquis homo copiose citatur:
PARTHOS CONIURATIONI DEFUISSE – PROF. PANTOIDOS
Coniurationi, qua modo
necatus est Iulius Caesar, Parthos implicatos non fuisse declarat professor
Archimedes Pantoidos. Quod non significat eos morte consulis non gaudere.
Prof. Pantoidos, rerum
Parthicarum maxime peritus, putat... (etc. etc.)
Simili modo nuntium de annona pretiosiore mente fingere possumus ut tres
ab agentura diurnaria datos nuntios lapsu temporis “actualiores”/magis singulis
vestitos:
PRETIVM PANIS MOX TERTIO AUCTURVM -
RUMORES IN FORO
PRETIVM PANIS MOX TERTIO AUCTURVM -
RUMORES IN FORO; AEDILES REM NEGANT
Secundum rumorem per
Forum ultimis diebus percrebrescentem annonam mox pretiosorem fore tertia
saltem parte. Ita generaliter putant pistores iam nunc plus pro frumento
solventes.
Rumoribus negant tamen aediles curules, asseverantes Vrbi adesse copiam frumenti non minorem solita.
Rumoribus negant tamen aediles curules, asseverantes Vrbi adesse copiam frumenti non minorem solita.
PRETIVM PANIS MOX TERTIO AUCTURVM -
RUMORES IN FORO; AEDILES NEGANT
Secundum rumorem per
Forum ultimis diebus percrebrescentem annonam mox pretiosorem fore tertia
saltem parte. Ita generaliter putant pistores iam nunc plus pro frumento, ut
dicunt, in Vrbe solventes.
His assentiri videntur
mercatores, declarantes se praeteritis septimanis plus solvere pro frumento
navibus et Ostiam et Brundisium adportato.
Rumoribus negant tamen aediles curules. “Nil veritati his esse, nam adesse Vrbi copiam frumenti non minorem solita. Neque minor est numerus navium onerariarum iam a magistratibus mandatarum,” asseverat Servius Decimus Porticola, locutor publicus officinae curulis.
Rumoribus negant tamen aediles curules. “Nil veritati his esse, nam adesse Vrbi copiam frumenti non minorem solita. Neque minor est numerus navium onerariarum iam a magistratibus mandatarum,” asseverat Servius Decimus Porticola, locutor publicus officinae curulis.
Periti tamen rerum
oeconomicarum animam advertunt in factum, quod ob superfluentiam Nili huius
anni messem in Aegypto multo minorem praeteritis annis fuisse.
Transeamus nunc in annum 832 a.u.c. (AD 79), in ultimos dies mensis
Augusti. In Foro “Acta diurna” legentes inveniemus uno die – dicamus 26 Aug.
mane – nuntium extemporalem:
VESVVIVM ERVPISSE! –
NAVTAE
Nam nautae Ostiam Neapoli petentes fortasse primi fuerunt, qui, iam
aequor scindentes ac pone se eruptionem videntes, nuntios de calamitate Romam
adportaverint.
Deinde, aliis nuntiis de eruptione Romam allatis, versio aliquantulum
plenior divulgatur:
VESVVIVM ERVPISSE; OPPIDA
DELETA ESSE
Ut nuntiaverunt nautae
nudius tertius et heri Neapoli Ostium petentes, die XI ante Kalendas Septembres
montem ignivomum Vesuvium plena vi erupisse, caelum omnino atra nube operiendo.
Verba nautarum
confirmaverunt columbis missi nuntii Agenturae Diurnariae Magnae Graeciae
(ADMG) necnon privatae Agenturae Trimalchionis. Secundum his, eruptione omnino
deleta esse oppida maritima Pompeii, Herculanum et Stabiae.
In locum calamitatis auxiliatum profectam esse classem duce Gaio Plinio Secundo, ceterum noto ut scriptor auctorque “Historiae naturalis”.
In locum calamitatis auxiliatum profectam esse classem duce Gaio Plinio Secundo, ceterum noto ut scriptor auctorque “Historiae naturalis”.
Sequentur sine dubio citationes nuntiorum ADMG et Agenturae
Trimalchionis (cui in hac regione adfuerunt fundi), necnon verisimiliter
opiniones seismologorum aliorumve peritorum. Sed hoc in casu habebimus quoque
alium genus symbolae: relationem.
Nam casu prope locum calamitatis tempore eruptionis fuisse relatorem “Actorum
diurnorum” Gaium Plinium Caecilium Secundum, notum postea nomine Plinii
Minoris. (Cuius epistulas facile mutare possumus in symbolas-relationes diurnarias.)
[1] Signum exclamationis sane
Romanis deerat, sed a hodiernis diurnariis saepissime adhibetur, non tantum in
scandalis describendis; in hoc casu - mors Caesaris - fortasse tria signa etiam
essnt danda: IVLIVS
CAESAR NECATVS EST!!! - MARCVS ANTONIVS
[2] Haec regula spectat ad rem diurnariam hodiernam, apud
Romanos fortasse non tantopere erat observata. Ergo potius in tabella Foris
primum videremus solum: IVLIVS CAESAR NECATVS
EST!!!, aut
IVLIVM CAESAREM NECATVM ESSE!!!. Sed, nobis in re diurnaria
pergenda observandi sunt quoque mores hodierni.
[3] Singula
exclamatio satis hic faciet, nam lectores qui primum nuntium de morte Caesaris
legerint, rei ipsius certiores iam sunt.
[4] Si magistratus “censurales” id nuntium primum
inspexissent, hanc partem fortasse delevissent. Putamus tamen, ad usum saltem huius
scholae, rem diurnariam tempore ante-Octaviano omnio liberam fuisse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz