Minus solito timui Posnaniae pythones per fistulas hydraulicas in latrinam cubiculi mei irreptaturas. Cum enim aliquem tam improvidentem mente fingere possumus, qui in habitatione sua insularia angues has teneat - et certe tales, proh dolor, urbi etiam nostrae patriae (=Varsoviae) adsunt! - in deversorio vectorem una cum pythone itinerantem morari vix putes.
In deversorio autem studentium, nomine "Iovita", cui locum in ipsa media urbe Posnania, anabathrum (=tolleno, machina ascensoria, Anglice lift) inhabitat spectrum (larva, umbra) versoris subito in hoc anabathro ante duos plus minusve annos mortui. Quod spectrum efficit ut anabathrum se sistat saepe in alio tabulato quam velis. De hac re est mihi in animo versus mox scribere.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz