De domo grapheorum, quae operariis caret
Sunt aedes
tabulata sex habentes
quae stant
ad uiam ubi mihi domus stat.
Sed adest
habitatio hicce nulla,
enim sola
negotiationi
adsunt hic
loca, clamore proprio
grapheis
quasi nuper hinc abacto
- chartae
murmure caffeaeque potu,
directorum
ululatione saeua.
Fuit hic
herus, hercle!, Croesus alter,
hausisset
sibi cum pecuniam omnem
uorax
alea, iecit e fenestro
uir is se.
Domus ista dein sub hasta
uenum
praebita non it, heu, duos per
annos, nam
domini prioris umbra
hic errare
putatur usque quaque.
Patet et
mihi cum cane ambulanti
noctu lux
radians et hic et illic
- igne
quis quasi ludat in mesaulis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz