czwartek, 23 sierpnia 2018

Stephanus Zweig Latine

Fasciculus 170. "Epistulae Leoninae" Nicolai Gross praebet lectoribus novam (tertiam iam) partem "imagunculae historicae" - ut verbis translatoris utar - a Stephano ZWEIG scriptae c.t. »Fuga in immortalitatem facta« i.e. „Flucht in die Unsterblichkeit”, narrantem vitam Vasci Nonii de Valle Bonâ (vulgo Vasco Núñez de Balboa 1475-1519), conquisitori Hispani. Ecce opus Leoninum (quod ceteurm ab "Ephemeride" divulgatur):

Ascensus periculosus
Mox infelicem Encisium »baccalaureum«, cuius pecuniâ colonia condita est, graviter paenitebit, quod cistam, cui infuit Nonius de Valle Bona, non satis maturê in mare deiecit, nam paucis septimanis
transactis is vir audax tenet summam imperii. Encisius, ut est iurisconsultus ordine et disciplinâ imbutus, syndacus maior gubernatoris, qui hôc tempore reperiri non potest, conatur coloniam in
rêgis Hispaniae gratiam administrare, in casâ indianorum miserabili eâdem cum puritate atque severitate edicta sua êdit, qua êderet in grapheo suo iuridico Hispalensi. Encisius mediâ in istâ regione ferâ, quae numquam ab hominibus est intrata, militibus interdicit, ne ab indigenis mercentur aurum, quia hoc rêgi sit reservatum, conatur istam catervam disciplinae expertem cogere, ut sequatur ordinem legemque, sed adventurarii1, quâ sunt indole, viro gladii faventes viro pennae
resistunt. Mox Nonius de Valle Bonâ est dominus coloniae; Encisio, ut vitam suam servaret, fugiendum est, et cum Nicuesa, unus ex illis viris, qui a rêge sunt facti gubernatores terrae firmae, tandem veniret ad ordinem efficiendum, a Nonio impeditur, ne navem ad terram appellat, ut Nicuesa infelix, qui fugatus est e terrâ sibi a rêge attributâ, rediens aquis submergatur.
Nunc Nonius de Valle Bonâ, vir ille, qui cistae inclusus erat, est dominus coloniae. At quamquam res bene sibi successit, îdem haud iucundê se habet. Nam seditione contra regem apertê conflatâ eo
----------------------------
1 +adventūrārius, -iī m. orig. Abenteurer. cfr Philippe Ménard, Problématique de l’aventure dans les romans de la Table Ronde, in: Arturus Rex, Acta Conventus Lovaniensis 1987, vol.2, Leuven University Press 1991, p.92sq.: "Il serait intéressant d’avoir quelques lumières sur l’emploi de la famille d’adventura en latin médiéval. …DuCange relève adventurare «s’aventurer». Il traduit audere, fortunam tentare. Il enregistre également adventura ou aventura en quelques emplois techniques «bénéfices fortuits, bien accidentels» et aussi avec la valeur de «joue, tournoi». Il s’agit d’une charte du roi d’Angleterre Henri III, datée de 1242 d’après Juliet R.V. Barber, où le mot figure dans une série de termes voisins: torneamenta aliqua, aventurae, justae seu eiusmodi hastiludia. … L’idée de risque, d’accident apparaît aussi en latin médiéval. DuCange signale adventus au sens nouveau d’«accident, malheur» (éd. Favre, t.I, p.97). Il traduit casus adversus, infortunium. Le Dictionnaire de Latham (Revised Medieval Latin Word-List, London 1980, p.9) fort précieux pour notre investigation, nous donne adventura mortis au sens de «mort accidentelle», adventura au sens d’«entreprise risquée» dans la langue commerciale, adventura maris avec la nuance de «biens emportés par la mer, naufrage», mercator adventurarius «marchand qui prend des risques». Le Lexicon Latinitatis Medii Aevi d’Albert Blaise connaît adventuraria navis au sens de «corsaire»."

minus veniae est exspectandum, quod gubernator a rêge mandatus Nonii culpâ mortuus est. Īdem scit Encisium fugientem accusaturum iter facere in Hispaniam seque citius ocius propter seditionem in ius
vocatum iri. Attamen cum Hispania sit remota, Nonio restat multum temporis, antequam navis bis per oceanum transvehetur. Haud minus prudens quam audax cum sit, unicâ ratione utitur, qua contingat, ut potestatem usurpatam quam diutissimê retineat. Nonius scit hôc tempore rationem reddi omnis sceleris, dummodo aliqua res feliciter successerit, necnon copiâ auri sat magnâ ad thesaurum regium traditâ omnem causam poenalem aut mitigari posse aut retardari; ergo primo aurum est comparandum, nam auro fit potestas! Unâ cum Francisco Pizarro Nonius subigit atque diripit indigenas propinquos, et mediis in caedibus solitis res succedit prosperrimê. Unus enim e Cazicis,
nomine Careta, quem ius hospitii gravissimê violans dolo oppressit, ipse mortem subiturus Nonio commendat, ut pro eo, ut Indianos sibi faciat hostes, foedus pangat cum gente suâ, et pignori praebet filiam.
Nonius de Valle Bonâ statim cognoscit, quantum valeat inter indigenas habere amicum fidelem atque potentem; îdem rem a Caretâ oblatam accipit et – id quod etiam mirabilius est – Nonius illi puellae indianae remanet usque ad ultimam horam tenerrimê deditus. Nonius unâ cum Caretâ Cazicâ omnes gentes indianorum propinquas subigit et apud eas tantam sibi conciliat auctoritatem, ut denique etiam ab ipso Comagreo regulo omnium indianorum potentissimo magno cum honore invitetur.
Eo quod hunc regulum potentem visitat, Vascus Nonius de Valle Bonâ, qui usque nunc nihil fuit nisi grassator et vir seditiosus potestati regiae resistens aut patibulo aut securi carnificis Castiliae iudicialis destinatus, rem efficit, quae maximê valet ad historiam mundanam.
Comagreus autem cazicus Nonium recipit in domo suâ lapideâ spatiosâ, cuius divitiis Vascus Nonius summê stupefit, et voluntariê convivae donat quattuor milia unciarum auri. At nunc ordo vocat
cazicum, ut stupefiat. Nam auro vix conspecto filii caeli, isti peregrini potentes deis similes, qui recepti sunt tantâ cum reverentiâ, omnis dignitatis sunt expertes. More canum a catenâ liberatorum unus in alterum invehitur, gladios destringunt, manûs in pugnos comprimunt, clamant, furunt unus contra alterum, omnis postulat sibi auri partem extraordinariam. Tum Cazicus stupefactus contemptim aspectat peregrinos furentes: sicut semper stupent homines inculti cuiusvis anguli terrarum aspectantes homines eruditos, qui maioris faciant volam metalli flavi quam omnes thesauros cultûs sui civilis mentales technicosque.
Denique cazicus illos alloquitur, et Hispani cupido quodam cum horrore audiunt ea quae interpres in sermonem suum convertit.
Comagreus autem: »Quam mirum est« inquit, »quod vos de tantulis quisquiliis rixamini, quod vos propter metallum tam vulgare subîtis incommoda atque pericula gravissima. Illic, post montes altos, situm est magnum mare, et omnia flumina quae fluunt in illud mare, secum ferunt aurum. Ibi habitat gens, quae navibus vehitur talibus velis remigiisque instructis, qualibus sunt vestrae, et eius rêges comedunt et bibunt e vasibus aureis. Ibi invenire poteritis tantum huius metalli flavi, quantum cupitis. Iter illuc faciendum est periculosum, nam certum est regulos recusaturos esse, ne transeatis. Sed est iter paucorum tantum dierum«.
Vascus Nonius de Valle Bonâ intimo ex corde laetatur. Tandem inventum est vestigium illius terrae auratae, de quâ ex annis permultis audivit; cum illi, qui Nonium antecesserunt, eam terram omnibus locis, in meridie et in septentrione speculando assequi voluerint, eadem nunc remota est nonnullorum tantum dierum itinere, si quidem iste cazicus rettulit verum. Tandem simul a satis certo auctore allatum est exstare ille oceanus alter, ad quem pervenire Columbus et Cabot et Corereal et omnes nautae magni atque illustres studuerunt frustra: necnon eo ipso via inventa est, quâ navigari potest circa globum terrestrem. Qui primus hoc mare novum aspectaverit inque nomine patriae suae
possederit, eius nomen in terris perpetuabitur. Nonius autem cognoscit, quid sibi faciendum sit, ut se redimat a culpâ sibique conciliet honorem sempiternum: sibi primo isthmum esse transeundum usque ad Mare Australe, per quod navigetur ad Indiam, sibique in nomine rêgis Hispaniae expugnandam esse alteram terram Ophir. Haec hora, quâ versatur in domo Comagrei cazici, fatalis est Vasco Nonio de Valle Bonâ. Inde ex hôc momento temporis vita istius viri temerarii pretium habet magnum necnon supertemporale1.
-------------------------
1 +supertemporālis, -e orig. überzeitlich. cfr Nikolaus von Kues, Philosophisch-theologische Werke in 4 Bänden.: Lateinisch-Deutsch. De docta ignorantia, lib.II, 3.ed., Hamburg 1999, Verzeichnis wichtiger Begriffe, p.202: veritas supertemporalis überzeitliche Wahrheit.


Brak komentarzy:

Prześlij komentarz