De hac re semper me rogo, cum in aedibus quibusdam inveniam manu facta scripta parietalia (graffiti), a fautoribus localis gregis pedifolii relicta & dicentia alius urbis gregem (ergo hostem maximum gregis huius urbis) esse aut CANES aut IUDAEOS, saepe cum adiecitvis aliisve verbis contumeliosis. Qua re fit, meipsum tunc rogo, ut hi pueri, quorum ne avus aviaque quidem saepissime imagines Iudeaorum vivorum memoria tenet, tanto odio insaniant in gentem, de qua nihil prorsunt sciant?
Ceterum scire velim, utrum talia scripta facile inveniantur in aliis terris, ubi olim magna pars Iudaeorum habitabat, ut Dacoromania aut Lithuania. Dubito.
At amicus meus, quocum una lycaeum catholicum Varsoviense (nomine sancti Augustini) ut pueri petebamus, mihi nuper dixit se tempore iurgii maximi cum uxore (nunc iam divorti sunt) in eam, omnino inopinate, exclamasse:
- Scortum Iudaicum! (Ty kurwo żydowska!)
- Hem... Estne illa Iudaea? - rogavi.
- Minime, lutherana - confessus est amicus. Explanans, "scortum Iudaicum" quasi sua sponte, contra voluntatem eius, e pectore faucibusque profectum esse...
- Nam aliter... philosemita sum - addidit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz