czwartek, 21 lipca 2016

Iter Leoburgense

Liberis nostris – privigno meo scilicet amatricique eius – vale diximus, nam, ut iuvenum mos est, tempore aestivali nova semper loca sunt iis petenda, terra sub pedibus urgente. Occasionem nacti – autoraeda enim liberos ad stationem proximam ferroviae adduximus – cum uxore visitavimus Leoburgum, Pomeraniae hodie Polonae, olim Germanae urbem haud parvi momenti. Urbs a militibus Teutonicis condita est, leonem et arcem in insigni habet.
Inter alias aedes, ecclesiam sancti Iacobi adorti nos athei sumus, separatim tamen, nam unus nostrum semper cum cane extra ecclesiam manere debebat.
Anno 2005 ecclesia haec obtinuit e Sede Vaticana donum: particulam ossis sancti Iacobi Apostoli (Maioris). Nonnullis annis postea donata eadem ecclesia est gutta sanguinis modo mortui (nunc sancti) papae Iohannis Pauli II; hoc quidem in casu certi esse possumus sanguinem re vera e corpore sancti oriri, nam os Iacobi Apostoli certitudine 99% falsum est (ut falsam esse fabulam de miraculoso itinere navali cadaveris Apostoli in Hispaniam).
Propter patronum ecclesiae insanit urbs “morbo Iacobiano”. Habent etiam circa diem sancti Iacobi (25 Iulii) “festum Iacoborum” (ergo proximis diebus), cum omnes, quibus id nomen in baptismo datum est, in scaenam invitantur. Ceterum, in loco adversus ecclesiam ipsam exhibentur imagines clarissimorum in historia mundi Iacoborum. Monstrantur ibi, quasi picturae sanctorum, tantopere “grati” ecclesiae catholicae homines ut: Giacomo Girolamo Casanova, James Joyce, Diego de la Vega “Zorro”, Jack the Ripper et Jim Morrison, ne dicam de personis fictivis: James Bond, Lord Jim, Winnie the Pooh (nam Polonice nomen eius – Kubuś Puchatek – e Iacobello factum est).   

Nihil mali, nihilque boni in cultu Iacoborum; vita interea porro currit.

2 komentarze: