wtorek, 31 maja 2016

Aegyptiaca: de masturbatione in ecclesia

In extrema huius anni scholaris acroasi de maat (= plus minusve lex ethica veterum Aegyptiorum) Professor declamabat nobis fragmenta "confessionis negativae", qua mortuus in iudicio novissimo declarat (ante deos-iudices) peccata, quae vivus non comisit, e.g.: Neminem necavi, mulieres in adulterium non ducebam, furta non faciebam... In indice horum peccatuum animum meum in se advertit: In ecclesia numquam masturbatus sum... Nam, explicat Professor, masturbatio ipsa nullum peccatum aut nefas ab Aegyptiis in vita eorum cotidiana putabatur; alia tamen res, si in ecclesia esset facta - tunc enim templum desacratum piaculis indigeret etc.
At mihi notus est, sat bene quidem, iuvenis Polonus, qui magna vi libidinis subito raptus, masturbatione usque finem felicem usus est Florentiae in ecclesia cathedrali, aut rectius in eius campanilla (ubi facilius locum inveniret sine hominibus in conspectu). Nescio, utrum campanilla Florentiana locus sacer aestimetur (aedes eius, ni fallor, separatim ab ecclesia ipsa stat?); si ita, necesse fortasse est expiari.
De "peccatu" onanismi autem periucundam opinionem frater meus maior natu effatus est: Quisque id facit - at si non facit, de eius statu psychico timeo - sed nemo fatetur.
Apud Aegyptios fortasse aliter hae res se habebant.          

Caffea matutina

USA, Lesotho et Papua Nova Guinea solae civitates mundi sunt, quae non praebent lege mulieribus otium maternum.

Statio televisifica Animal Planet mox emissura est programmata canibus ad spectatum destinata. Tempore diei canes, domi a dominis sui (extra domum munere fungentibus) relicti, haec programmata spectantes minus sint solitudine laboraturi.

czwartek, 26 maja 2016

Plica Polonica: mutatio rerum politicarum 1926 anni (II) sive de artifice, qui ieiunium ea causa rupit

De ipsa commutatione rerum iam dixi et satis. In ephemeride tamen Varsaviensi huius temporis (Ilustrowany Kurier Codzienny [Imaginibus Ornatus Nuntius Cotidianus], d. 19 m. Maii 1926 a.) narratur de artifice circensi Italo Alfredo Morano, qui claustro vitreo coram publico in circo clausus sua sponte fame per tempus longius laborabat. Qui, cum die 13 Maii mane per radiophoniam Berlinensem de commutatione rerum in Polonia nuntios auscultasset et eodem die hora pomeridiana ispsius auribus displosiones tormentorum audisset, decrevit ieiunium suum ruptum iri. Post unam tamen septimanam, commutatione finita regimineque Poloniae mutato, denuo coram circum visitantibus famem in aula vitrea pergere coepit.

Caffea matutina

Stolpae (Słupsk) Polonorum pueri libros declamant... canibus, qui tenentur in asylo canum vagantium. Probatum enim esse canes eo modo (=libros declamatos auscultando) mitiores fieri (latrare desinunt), at tales citius sibi dominum dominamve inventuri creduntur. Ignotum esse quae genera librorum canibus declamantur.
xxx
Postquam Daniel Craig abiecit oblationem 68 milionibus librarum partem Jacobi (James) Bond agere in nova pellicula de casibus praeclari speculatoris Reginae Britannorum, ut candidati ad hanc partem agendam putantur histriones: Tom Hiddlestone, Idris Elba, Clive Owen, Aidan Turner, Damian Lewis necnon... histrix Gillian Anderson, nota parte Danae Scully in serie televisifica "Archiva X".

środa, 25 maja 2016

Caffea matutina

34 annorum Maria Strydom Australiensis morbo altitudinis mortua est postquam culmen Montis Everest cum marito Roberto ascenduerat. Ambo erant (ille verisimiliter adhuc est) fautores diaetae veganae, qua scilicet non licet tibi comedere ullum productum ex animalibus venientem (lac, caseos, ova, mel etc., ne dicamus de carne!; insuper a saccharo, caffea et thea vegani abhorrent). Consilium ceperunt ambo se septem altissimos mundi montes ("coronam terrae") ascensuros, ut omnibus monstrarent veganos esse homines non minus quam alii robore corporali praeditos. De culmine Everestiano tamen cum descenderent, ambo subito morbo altitudinali correpti sunt: illa mortua, ille vix vitam servavit.
Iam melius est, puto, vegatarianum esse et roborem saltem e lacte ovisque haurire. 

wtorek, 24 maja 2016

De Olgierdo, alcoholico maximo at iucundo (II)

De Olgierdo illo iam hic, ante annos, scripsi, fortasse sub alio nomine (et fortasse in vetere diarii mei pagina interretiali), dicens eum numquam dentrifricio uti, nam putat bacteria etc. spiritu vini pelli. Purgat scilicet os temeto ac multoties per diem. Re vera, usque hodie (vir est 49 annorum) nullis maioribus difficultatibus stomatologicis laboravit (ita saltem ipse dicit); solum dentes sunt ei omnes sub-nigri, sed hoc causa nicotianorum esse potest (nam fumat ut machina vaporaria).
Memini converstationis cum eo habitae modo post ictus tromocraticos contra Turres Geminas et alia loca US-Americanis sancta. Dixit se scire modum Osamam bin Laden (tunc valde ab Americanis quaesitum) inveniendi. Ponite, explanabat, lagoenam vodkae in sinu vestis galabiae Osamae bin Laden et dicite alcoholicis "siccis" (i.e. quibus bibere non licet; ipse tunc per menses nonnullos non bibebat) hanc vodkam solam in mundo esse, quae iis non noceat. Tunc invenient isti et lagoenam et Osamam.
Ambo autem tunc assensi sumus, difficillime fortasse esset in sinum galabiae Osamae bin Laden clam lagoenam temeto plenam inserere.  

Olgierdus, alcoholicus maximus (at iucundus)

Matrem visitans, casu in via Olgierdum conveni, amicum e schola prima, quem per tot annos non videram.
Valde morbo alcoholismi debilitatus est, etiam deliriis trementibus laborat - quae ego numquam expertus sum (aut fortasse semel, cum media in nocte campanam ecclesiae non exstantis audivi per tres saltem horas sonantem). Olgierdus autem talibus in temporibus res videt quae desunt. De hac re iam antea sciens, hodie eum rogavi. Dicit se omnes has "res" pati facile posse praeter serpentes et alia reptilia, quae sub lecto sui lateant.
- Quomodo ergo cum iis "reptilibus" agis? - rogo.
- Olim - respondet - donec canis mecum habitabat, nullius erant hi serpentes mihi momenti. Nam scivi, canis cum non latraret, serpentem falsum esse.
Nunc autem, narrat, postquam uxor eum reliquit, pueros et canem in sui novam domum secum portans, res cum serpentibus multo graviores factae sunt. Sed invenit solutionem: lagoenam sibi "matutinam" (ut dicit) ponit in mensa ca. tribus metris a lectulo stante. Deinde mane, cum fame alcoholis maxima laborat, ambulat ad mensam, sive sint sive desint sub lectulo serpentes.  

Nemo Oudeis me falsa narrare putat...

... dicit enim, ex somno longo resurrectus:
Iconoclastes scripsit de aqua et vi quæ Coriolis dicitur. Quæ scripta sunt, falsa etiam sunt: vis enim Coriolis minima est, nec potest nisi magnas tempestates, quæ permulta milia passuum tendunt, vertere.
Lego tamen in Vicipaediae versione Anglophona:
The horizontal deflection effect is greater near the poles and smallest at the equator, since the rate of change in the diameter of the circles of latitude when travelling north or south, increases the closer the object is to the poles.[2] Rather than flowing directly from areas of high pressure to low pressure, as they would in a non-rotating system, winds and currents tend to flow to the right of this direction north of the equator and to the left of this direction south of it. This effect is responsible for the rotation of large cyclones (see Coriolis effects in meteorology).

poniedziałek, 23 maja 2016

Ius iurandum Aegyptiorum

Hodie e professore Niwiński didici Aegyptios, cum apud iudces etc. iurarent, solitos esse in fine iuris iurandi dicere formulam: Haec omnia verissima dixi. At si quis id verum esse negat, futuat eum asinus. Futuat quoque uxorem eius.

niedziela, 22 maja 2016

Caffea matutina

Iam hoc proximo autumno venum praebendi sunt "translatores vocales" telephonulis sophophonis instructae. Quae erunt quasi expansio melanodontica* iam exstantium "translatorum** textualium", ut Google Translator; hic menda horribilia facit, sed... in translatione sine dubio auxilium magnum fert. Primum inter linguas Anglicam, Hispanicam, Gallicam et Italam translatio vocalis fiet. Fabricator inventionis, negotiatio Waverly Labs, dicit Pilot (nam tali nomine res sit in mercatu nominanda) stabit plus minusve 100-120 dolariis.
* Anglice Blue Tooth
** Fortasse, quia suffixum -or ad homines (actores) reservatur, debemus nova instrumenta Latine translatra (sing. translatrum) nuncupare. Aut licentia anthropomorphica uti, porro translatores pro iis dicere, sicut interdum, quamquam raro, veteres facere solebant, ut in casu machinae bellicae cui nomen corvus demolitor.   
xxx
Nordovici (Norwich) Anglorum biretum in aera studentibus iacere porro non licebit tempore in gradum magistri promovendi (qui mos bireta eo temporis momento supra quam altissime iacere communis est in mundo Anglophono). Causam esse vulnera (parva) cadentibus biretis modo praeteritis annis adflictata.    

Tuscana, sive res mirae inventae in libro Jacques Heurgon "Vita cotidiana Etruscorum"

(...) L. Veturius Rufio, avispex et extispicus, nuntiavit Iguvii se esse sacerdotem publicum et privatum, i.e. horis subsicivis civibus privatim consilia de ominibus caelestibus et aliis daturum, pro pecunia certe.
Primum obstupui, sed deinde: Cur non? meipsum rogavi. Medici et scholae magistri iam diu id faciunt: post laborem publicum privatim aut consultationes morborum aut lectiones pecunia haud parva dando. Cur non item sacerdotes (quin Papa ipse?), iudices, biocolytae? Limen inter rem publicam et privatam numquam certum fuit.
Histrio satis clarus Polonus lectiones scaenice loquendi (pulchre declamandi) pecunia horribiliter magna praebet. Idem histrio praeest comissioni examinatoriae, quae unoquoque anno consilia capit de candidatis Academiam Theatralem (Varsoviensem) intrandis (quam intrare perdifficile est); ergo discipuli privati huius praeclari histrionis sunt omnes proximi anni candidati ad studia in AT(V) pergenda. Hi mirum in modum omnes examen superant...
Virtus moritur sed quis curet?
Arrogantia supradicti histrionis adeo pervenit, ut quandam histricem (histrionem-feminam) publice vituperavit propter immoralem habitum - haec enim faciem vocemque suam pro pecunia in programmatis televisoriis praeconicis praebet.
Ceterum, in scaena valde mihi histrio iste placet.  

sobota, 21 maja 2016

Ciceronianis Cicero ipse

Sunt qui tantopere puritatem linguae Latinae colunt, ne vocibus ullis Graecae originis utantur, sint hae serae Latinae (in hoc casu, XIX saeculi) linguisque hodiernis bene accommodatae. Ut photographema, pro qua voce isti viri morosi (mulieresque morosae) malunt dicere imago luce impressa.
Quibus tamen ipse Cicero videtur respondisse (De divinatione 2, 133, ubi de breviloquentia narrat): ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat 'terrigenam herbigradam domiportam sanguine cassam' potius quam hominum more 'cocleam' diceret.
Certe coclea/cochlea nomen Graecum est, licet non tam anti-Graecitatem quam loquelam ut ita dicam taeniatam Cicero hoc in loco castigaverit. Mea sententia tamen iisdem verbis pugnasset Orator contra locutiones periphrasticas pro photographemate, pornographia (ars nuditatem obscenam monstrans?) etc.  

piątek, 20 maja 2016

Nuntii Iconoclastae modo praeteritae septimanae (plus minusve)

Super Mare Nostrum volans evanuit aeronavis viatoria societatis EgyptAir generis Airbus A320 Lutetia Parisiorum Cairum Magnam petens. Omnes 66 peregrinatores/aeronatuae timentur mortui in calamitate esse. 

Per omne centum cives Austro- Africanos qui stipendiis socialibus aluntur (i.e. sine labore manent), tantum 86 alii in summa intermedia loborant, nuntiaverunt magistratus Rei Publicae Africae Meridionalis.

Jamala, cantatrix gentis Crimeo-Tartaricae, quae repraesentabat Ucrainam, vicit in certamine Eurovisionis 2016, canendo cantilenam "1944" de huius anni deportatione Tartarorum e Chersoneso Taurica (paeninsula Crimea) ab agminibus Sovieticis patrata.

Agentura aestimatoria Moody's reliquit aestimationem solvendibilitatis Poloniae in statu A2/P-1, mutavit tamen prospectum status e stabili in negativum. Causam mutationis esse cura de regimine non semper legibus parendo, ut in casu diuturnae rixae regentium cum tribunale constitutionali.
Voluntate senatus Brasiliae praeses huius terrae Dilma Rousseff vocata est in forum, accusata machinationis fiscalis, qua mala condicio rei nummariae Brasiliae occultaretur.
In tribus displosionibus pyrobolorum Bagdati die Mercurii peractis saltem 93 homines vitam amiserunt, plus quam 165 sauciati sunt. Omnium trium ictuum responsalem se nuntiavit Civitas Islamica.

Iuventus Graeca tumultus in viis facit postquam parlamentum approbavit (proportione 153:143 sellarum) novam parsimoniam, quae necessaria est, ut Graecia porro pecuniam ab internationalibus creditoribus accipiat.

czwartek, 19 maja 2016

Plica Polonica: mutatio rerum politicarum 1926 anni

Nonagesimum his modo praeteritis diebus observabamus anniversarium commutationis rerum publicarum, peractae 12-15 m. Maii 1926 a. a mareschallo Iosepho (Józef) Piłsudski. Qua mutatione abolitum est regimen populare Vincentii (Wincenty) Witos - qui, ut agricola, agrum suum colere soleret etiam cum munere ministri primarii iam fungebatur (ita saltem fabula fert). In pugnis quattuor dierum 379 homines vitam amiserunt. Polonia facta est tunc una primarum terrarum Europae cum regimine dictatorio (quasi fascistico, ut nomine Italo utamur), qui "morbus" (seu potius frustratio ineffacitate democratiae, ut saepe Athenis tempore antiquo fiebat) mox cepit totam fere Europam, culmen habens in rebus Germanicis anno 1933 et post factis.
Sed, si multos nostrates, me non excepto, rogaveris, respondebunt placere iis mareschallum Piłsudski, Ducem Patriae. Qui ex. gr. ira raptus, de facto dictator terrae, in carcerem mitti parlamentarios iubebat. Sed, putabamus (atque adhuc putamus) eum id pro patria fecisse, nam parlamentarii nugatores magna e parte fuerunt (ita saltem malumus credere). Non dubito multos Germanos post 1933 annum de rebus apud se eventibus item sentiebant...
Nunc tamen tempora sunt alia - nemo vult senatores in vincula dare; aut si vult, id dicere non audet [ego, equidem, nonnullos darem]. Memini disceptationis televisoriae duorum candidatorum ad munus praesidis Poloniae tempore comitiorum anni 2005. Et candidatus conservatistarum et liberalium (qui ceterum hodie praeses est Consilii Europaei*), a diurnario rogati de sui maxime amato viro politico, sine ulla haesitatione responderunt: Piłsudski! At tunc demum explanare uterque coepit se vero nolle parlamentarios in carcerem mittere... etc.
* Donaldus (Donald) Tusk ei nomen

Caffea matutina

Sera cena, nocte scilicet (post horam octavam vespertinam) sumpta, praeter veterem nonnullorum opinionem omnino valetudini non nocet, ut monstrat investigatio novissima studiosorum Londiniensis King's College. Quod ceterum verum esse Itali et alii Maris Nostri orarum cultores iam diu sciverunt.
xxx
Domum paris vetulorum modo mortuorum Novae Caesareae (New Jersey)  US-Americanorum purgando familiares invenerunt picturam parvam veterem ignoti pictoris. Quam in locali domo auctionaria venum iri sperabant 600-800 dolaribus. Tempore auctionis repertum esse signum "Rf" in angulo picturae, quo Rembrandt van Rijn firmare opera sua solebat. Picturam emptam esse 870 milibus $.
xxx
Vitam Alexandri Kirk, civis Oregonensis, servavit placenta Neapolitana (vulgo pizza), aut rectius mos obstinatus Kirkianus cotidie hanc placentam in caupona catenae Domino's Pizza edere. Cum per septimanam non venisset, unus cauponae puerorum eum domi se visitaturum decrevit. Domi autem Kirk valde aegrotus in lectulo iacebat, corpus movere non valens. Morti propinquum in nosocomio adduxerunt, ubi sanatus est.  

środa, 18 maja 2016

De adventu Sinensium...

Utrum re vera ex Occidente advenerint an non, incertum manet.
Non recordari tamen hoc in loco non possim dicti veteris professoris linguae Sericae - nomen eius dicere nolo, fuit utique unus ex maxime in orbe terrarum peritorum philosophiae atque imprimis artis logicae Sinensium - qui inter collegas sui olim dixit: Post tot annos studiorum magis magisque puto eos [=Seres] ab alia simia oriri.
Utrum phyletica ea dictio sit an non, iudicet lector. Puto professorem hunc - quem paululum ipse noveram -  magis iocose quam mala mente id dixisse.

Locutiones ad mortem spectantes apud Seres Aegyptiosque

Modo e professore Niwiński didici Aegyptios dixisse 'ad crocodilos ire' pro 'manus sibi inferre' (=voluntaria morte mori). Nam iste modus - Nilum inire in loco crocodilorum pleno - frequentissimus modus esset finem vitae sua sponte ponendi (ex. gr. ob pauperiem). Cuius rei insciens fuit scriptor Polonus Boleslaus Prus (1847-1912) cum librum suum Pharao scribebat, putabat enim Aegyptios per laqueum id fecisse. Ceterum plebs, ergo 95%, nisi plures, incolarum, exsequias suorum faciebat corpus mortui in amne ad cenam crocodilorum relinquendo.
In mentem venit quoque, e tempore cum Sinicae studebam, euphemisticum dictum Sinensium pro 'mori', nempe 'in fontes flavos redire', scilicet 'in fontes Fluvii Flavi (Huanghe)'. Seres enim credunt se olim ex Occidente in hodiernas regiones Sinicas migrasse, ergo reditum in fontes Fluvii Flavi, qui sunt in margine occidentali historicarum Sinarum, esse simul quasi reditum in terram mythicam maiorum. Ceterum mirum esse neminem sinologorum, quoad sciam, operam seriosam dedisse ut haec hypothesis - adventus ex Occidente - contra inventa archaeologica etc. investigaretur.    

wtorek, 17 maja 2016

Hoc vere Sophia nos fefellit

Temperies diurna vix sex graduum Celsianorum (de nocturna etiam coniectare timeo!), imbres cum grandine agros Mazovienses vastant... At senes nostri dicunt post Sophiam Frigidam (i.e. festum sanctae Sophiae, 15 Maii) frigora in Polonia non fieri.
Ubi ergo fuisti, sancta Sophia, hoc anno tempore festi tui? Orastine apud Dominum pro nobis? An dormis, calamitatis insciens?
Spero id prognosticum non fore hornotinarum rerum politicarum oeconomicarumque.

poniedziałek, 16 maja 2016

Num mulieres vero viris mitiores?

Commune putamus mulieres mitiores esse viris (bestiis istis bellicosis!) ac personas Liviae Drusillae cum sororibus, Catharinae imperatricis Russorum (ne dicam de Elisabetha Bathory Hungara necnon plus minusve mythicis Medea et Canidia) potius ut exceptiones a regula habemus.
Hac persuasione ducti fautores fautricesve pacis in paeninsula Balcanica regendae annis nonagenariis praeteriti saeculi, tempore scilicet belli civilis in Bosnia, invitaverunt - si bene memini, Vindobonam - mulieres feministrias actuosas Serbicas, Croaticas ac Bosniacas (Musulmanas). Organizatores conventus sperabant mulieres inter sese pacem inire prius quam viri, ac deinde facem pacis in terras suas portaturas.
Sed ut mihi dixit Olena, feministria Polona, quae huic conventui ut diurnaria-observatrix adfuit, mulieres Balcanicae statim fere in sese irruerunt, crimina belli sibi invicem incriminantes. Conventus nullum effectum habuit, praeter fortasse tristem revelationem: mulieres quoque bestias fieri posse.

Cur nautae natare nesciunt?

Si de libro Comptoniano mentionem iam feci... Usque saeculum XX ars natandi ignota erat omnibus fere hominibus, praeter incolas orae maritimae in climatibus tepidioribus. Permulti ergo nautae modo facti natare nesciebant. Maioris momenti esse fortasse rogationem, cur multi horum, etiam cum nautae periti iam facti sint, natare discere minine voluerint. Responsum esse: eos maluisse, si e navi in aquam caderent, morte brevi mori quam diu frustra contra undas pugnando. Frustra, nam, ut sciunt nautae periti (et imperiti, ut ego), probabilitatem salutis tali in casu tempore diei esse minimam, nocte autem nullam. Adfuerint quoque nautae [hoc non apud Compton legi, ab aliquo nauta audivi], qui lapides aut plumbum in sinibus braccarum portarent, ut eo pondere citius Libitinam* viserent.
* cui Neptunus animas in alto mortuas tradere, puto, solebat

De aqua in Australia aliter rotante (III)

Inopinate, librum periucundum legens c.t. Cur nautae natare nesciant (Why Sailors Can't Swim) auctore Nic Compton [liber miscellaneorum maritimorum], didici phaenomenon aquam in labellis (eluacris) aliter in hemisphaera meridionali [=secundum manus horologii], aliter autem in septentrionali hemisphaera rotare [=contra horologii manus] effectum esse momenti Coriolisiani [a nomine eius detectoris, Francogalli mathematici Gaspard-Gustave Coriolis]. Ceterum, non solum aqua in eluacro, sed quoque venti cyclontes eodem modo - aliter hic, aliter in australi terrae parte - rotant. Huius phaenomeni inscientes Germani milites, cum annis primi belli mundani tormentis petere Lutetiam Parisiorum [e boreali oriente] conarentur, nihil primum efficerunt - tela enim alia via volabant.
Sed nondum responsum inveni ad rogatum privigni mei - vide II partem cogitationis "De aqua in Australia..." - qua scilicet directione movet aqua in linea aequinoctiali? Mecum cogitans puto, cum effectum Coriolanisianum in linea aequinoctiali esse nullum... fortasse aqua in labro ibi omnino non rotat???

wtorek, 10 maja 2016

Visitatio Caeciliana

Habemus nunc Varsoviae hospitem praeclaram Caeciliam Koch, apostolam vivae Latinitatis, semper currentem inter patriam Germaniam, Poloniam, Serbiam, Lithuaniam et fortasse alias terras missionis suae. Praesentia eius magnopere corroborat conventus Lunarios (ut eos nuncupare soleo; non est nomen officiale) in bibliotheca Instituti Philologiae Classicae Universitatis Varsoviensis unoquoque die Lunae hora 18:30 habitos.
Caecilia fautrix est Latinitatis Ciceronianae, ego autem... non semper. Ut ex. gr. heri, cum dixissem octoginta pro centum (subauditur: partes), respondit se malle uti dictione quattuor partes. Rogavi ergo, quid si dicere vellem septuaginta pro centum. Respondit: fere tres partes. Sed tres partes (sc. ex quattuor) esse 75%, at ego volui dicere 70%; mea sententia in usu hodierno Latinitatis debemus instrumento subtiliori uti, quam fere tres partes.
Est tamen mihi periucundum cum ea colloqui, nam est Caecilia quasi innutrita linguae Latinae, quam expressionem ipsa, me rogante, invenit pro Latin native speaker

poniedziałek, 9 maja 2016

Cum Italis mihi difficultas... (aut: Festina lente)

Italus quidam mihi stomachatur, nam... ad litteras eius non responderim. At litterae erant longissimae, blanditiarum plenae - doctorem me in epistulae initio appellavit, nesciens "doctorem" univesitatem complere neglexisse - sat iucundo stylo Ciceroniano scriptae. Quas citissime legendo omisi rei punctum: in linea 34. capituli VI rogavit, ut symbolam eius in "Ephemeride" divulgarem.
Cui epistulae non respondi, nam minime intellexi - nimis cito fortasse eam legens - quid auctor a me poposcisset. Putavi eum forsan decrevisse libellum blanditiarum mihi a se mittendum. Volui etiam hominem rogare, ut sui punctum, si adesset, Anglice explanaret, sed timui eum ob id se offensum sentire. At stomachatur utique.
Non primum mihi haec difficultas cum Italis evenit. Memini me olim respondisse ad unius litteras chiliometrales, dicendo: Bene, ita fac. Vale. Numquam denuo ab eo viro audivi.
Fortasse desunt mihi boni mores. Aut tempus, ut iis semper regar (amica me cursorem fastfoodianum nuncupat). Aut ambo.
Vitam post mortem esse spero, ut res a me (et aliis) factas cautius considerem.
Ceterum... amo Italos. Num quis tam depravatus esse potest, ut eos non amet?      

niedziela, 8 maja 2016

Iesum colunt... (II)

Iuste castgat me "bedwere", admonens:
Scrpitum est in Mattheo 24:14, Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. Et iterum: Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. (Mt. 26:13). 
Quis dixit verba ista? Numquid s. Paulus inseruit ea? Oportebat enim primo nuntiare verbum Judaeis. Qui cum hoc respuissent, nuntiatum est Gentilibus. Quod factum est sine ulla fraude.
Nimis fortasse bellicose scripsi quod scripsi; natura mihi est rapax. Sed... rogare audeo, ubi, in quo sc. eiusdem Evangelii (Matthaei) loco, Iesus "verus" monstretur, ubi autem aliquantulum "minus verus"? Aut, latius, Iesus mitis, amorem proximi praedicans, an ira correptus, cum mercatores trapezitasque e Templo flagello expellit?

Iesum colunt quos ipse non putabat eo honore dignos

Scribit Matthaeus (10,5-6):
Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: "In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Sed aliter fecerunt apostoli, ergo hodie 99,99% (puto) Christianorum (id est Christiani non-Iudaeae gentis) sunt homines, quos Iesus non putabat ad salutem destinatos. Ne Samaritanos quidem, nam in hac regione cosmopolitana (ac saepe impia) Iudaei nimis miscebantur cum aliis populis.
Iesum verba sua tantum ad Iudaeos mitti voluisse, sed mutatione rerum post mortem eius - machinatore imprimis s. Paulo - factum est, ut via missionis flecteretur.

Nuntii Iconoclastae plus minusue praeteritae septimanae

In collisione duorum laophororum cum cisterna mobili 73 homines vitam amiserunt in provincia Afghanica Ghazni; plus quam 50 vulnerati sunt.

Candidatus factionis laboris Sadiq Khan electus est comitiis novus burgimagister Londinii. 45 annos natus Khan, cuius parentes e Pachistania migraverant, superavit conservatistam Zac Goldsmith. Khan vult, ut Britannia in UE maneat.

Generalis Curtis Scaparrotti nominatus est dux agminum exercitus Americani (EUCOM) necnon agminum NATO in Europa. Et Scaparrotti, et antecessor eius, gen. Philip Breedlove, fautores sunt habendi inter socias NATO Georgiam; cui rei tamen Russi maxime reclamant.

In electione praesidis USA exeunte anno 2016 luctaturi inter sese sunt: candidata democratarum Hilaria Clinton (hodie ministra rerum externarum) et miliardarius Donald Trump. Hic solus candidatus republicanorum manet, cum post recentem victoriam Trumpianam prae-electionis in civitate Indiana habitae, aemulator eius senator Ted Cruz de certamine evasit.

Ob siccitatem agros vastantem Res Publica Africae Meridionalis decrevit statum summae necessitatis in quinque e novem sui provinciis.

4.144 homines necaverunt bellatores Civitatis Islamicae in regionibus Syriae a se occupatis a proclamatione "chalifatus" mense Iunio 2014 anni – docet aestimatio Syriaci Observatorii Iuris Hominis.

24 biocolytae Galli sauciati sunt, tres quidem graviter, in pugnis cum reclamantibus contra novam legem laboris. Reclamationes habebantur in 40 urbibus.

Primo trimestri huius anni primum post memoriam gentium venditio sophophonorum (Ang. smartphones) minor erat valori ante annum comparata. Secundum agenturam aestimatoriam Strategy Analytics, mensibus I-III 2016 anni 334,6 miliones sophophonorum emptores invenerunt; 3% minus quam eodem tempore praeteriti anni. Causam esse saturationem multorum mercatorum, imprimis in Sinis. Sophopona negotiationis Samsung 4,5% minus emuntur, Appleana autem 16% minus quam a. 2015 ineunte. 

sobota, 7 maja 2016

De astutia poetarum alcoholicorum

Multi viri alcoholici solis sui uxoris auxiliis vitam pergere valent. Multique, uxore insciente, domi lagoenas temeto plenas in locis sibi tantum notis tenent. Viris alcoholicis odiosi sunt autem maxime ipsorum pueri parvi, qui ubique quadrupedatim reptantes talia alcoholicorum latibula nolentes volentes casu inveniunt ac de re reperta magna voce statim clamando matres suas certiores faciunt – suspicor plus quam unum puerum ob hanc rem a patre in historia mundi necatum esse.
Multi poetae viri alcoholici sunt ab uxoribus fulti, ergo latibula temeto plena domi habent. Ex. gr. Polonorum poeta clarus Vladislaus Broniewski (1897-1962), qui tenebat suas lagoenas secretas in receptaculo siphonario aquae ad latrinam eluendam (quae receptacula tunc sat alte, super hominis caput, in pariete ponebantur). 

De bibulis Serbis Hungarisque

SeBRia hodie lapsu calami scripsi pro SeRBia. Atque, erroris consciens, in cachinnationem erupi, nam errrorem – quasi Serbia ebria – fuisse vero Freudianum: nullo loco tot in vita mea bibi quam apud Serbos (aut generaliter in cuncta pristina Iugoslavia). Praeter vina quoque temetum e prunis factum nomine ipsorum šljivovica cum usque septuaginta pro centum (70%) alcohilis partibus.
Memini me telephonare e Polonia amico cuidam Singiduni (Beograd) autumno 1999 anni, mox post incursus aerios NATOensium (mea sententia, stupidissimos) contra Serbiam ("bellum Kosoviense"). Suspicatus statum rerum Singiduni pessimum esse, conabar amicum consolari. Sed ille rogat:
- De qua re dicis? Messem pruni optimam hoc anno habemus.
At "prunus", id est temetum prunosum, omnes hilares facit, etiam in lugubribus condicionibus.

Incredibilem in modum quoque maledicunt Serbi cum bibunt. Ut ex. gr. jebem ti majku (='futuo tibi matrem', quae expressio ceterum est sat benevolens) aut jebao te bog (='deus te futuat'). Sed ipsi Serbi aiunt se melius maledicere Hungaros, qui quoque bibuli sunt magna e parte maximi. Quorum maledicendi artem scientifice & practicaliter explanatam ex ore Hungarici professoris Academiae Militaris olim Budapestini discere conabar, sed... nimis ebrius fui, ut aliquid huius rei memoria tenerem.  

środa, 4 maja 2016

Loca mihi et capitaeo meo interdicta

Loca mihi Varsoviae prohibita sunt, quoad sciam, duo: caupona "Argo" (Georgica) in via olim Leopolitana, nunc Cervisiaria, atque caupona "Klub Jugoslavena" [Sodalitas Iudoslavorum] (Serbica). In ambobus ebrius olim tanta iurgia excitavi, ne pudor usque diem hodiernum sinat me illuc ire. (E Serbica caupona saeviens episcopum nisi archiepiscopum – ne sobrius differentiam dicerem, ne dicam tunc! – Orthodoxae fidei expulsi.)

Aliter autem Adam, amicus meus necnon navis veliferae praefectus, qua navigare unaquaque aestate cum K. solemus: sibi quamlibet cauponam intrare licet, sed non omnem... tabernam librariam. Possesstrices enim nonnullarum tabernarum librariarum sunt amatrices veteres Adam, negotiatoris praedivitis mercatus typographici. Iuvenior fuit ille bellator sub vexillo Veneris intrepidus: quattuor uxores duxit, quattuor pueros ex iis produxit, permultis et his (praeter fortasse uxorem eius hodiernam) et aliis corda, ut nos Poloni dicimus, fregit. Inde non licet ei nonnullas bibliopolas (feminei sexu, ergo nonnullas scribo, non nonnullos) adire, mihi cauponas (cum cauponibus, ambobus in locis, praemasculini sexu, viris robore Caucaso aut Balcanico; deo gratia vivus ex his locis evasi!; ceterum amo et Balcanicam paeninsulam et montem Caucasum incolasque amborum, etiam cum ipsi sese invicem non ament).  

De meditandi arte (II)

Hodie, si umquam meditari conor, ea sola causa ut vitas mei praeteritas inspiciam; iis conspectis facilius esset mihi mori, cum tempus id facere advenerit, de continuitate entis meipsius magis persuasus. Sed nihil conspicio, ne feminas quidem porro nudas...

wtorek, 3 maja 2016

De undis delta & theta facile in somno appetendis

Tres dies in casa nostra rusticana modo degimus una cum uxoris amica Martha necnon novo eius fututore Paulo. Qui vir ut assecla fidei Buddhisticae meditari bis (puto) per diem solet, ea tempora diei eligendo, ne vitam cotidianam sibi proximorum turbet [Marhta, minime religiosa, non dicit eum meditari sed "tacere"]. Quod memoriam tristem adduxit meorum meditandi conaminum, nam ut iuvenis 16-19 annos natus (etiam, licet rarius, postea) meditari secundum regulam Buddhismi Zen magna e parte frustra conabar. Frustra, nam, pudeat confiteri, antequam statum mentis purae attingerem, feminas semper nudas per imaginationem vidi, neque mentem ad rem rectam, id est vacuitatem, dirigere valui.
Deo gratia post multos annos aliquo in loco legi hominem maxime pacificos status cerebri laboris – cum sc. fungatur cerebrum in undarum gradu delta aut theta – multo facilius pleniusque in somno attingere quam in meditatione. Etiam inquietus somnus magis in statum hypnoticum mentem adducat quam perfectissima meditatio maxime peritorum lamarum Tibetanorum. Ita saltem legi atque esse spero.
His dictis... bonam noctem lectoribus exopto!   

Correctiones/additiones:

1) Scribens de aqua in meridionali hemisphaera aliter quam apud nos rotante necnon explicationem huius rei lectoribus praebendo omnino insciens fui problematis, qua directione aqua e labro dimissa rotaret in... circulo aequinoctiali: num secundum an contra horologii manuum motum? Responsum adhuc non habeo.

2) Inter linguas, quibus studere (quamvis paululum) velim, numerare oblitus sum Georgianam (Georgicam?). Solus enim sermo mihi notus est, in quo genera naturalia radicitus mutata sint: pater apud eos mama est, dum mater – deda

niedziela, 1 maja 2016

O ierum, ierum, ierum... sive de linguis polysyntheticis

Tot linguis (25? 30?) studebam, nullam tamen, praeter fortasse maternam, bene didici. Lupus enim rapax sum, exspectatione effectus minime patiens. Cum sentiam mihi non tantum ut vellem vitae remanere, piscari e mulititudine conor has linguas, quibus nondum studui at (paululum saltem) studere cuperem. Sunt hae: Aegyptiaca, Lituanica aut Lettonica, Sanscritica necnon... una e linguis Esquimensium, propter harum structuram polysyntheticam.
Polysyntheticae linguae sunt enim hae, in quibus difiicillime esse limitem ponere inter quod sit verbum, quod enuntiatio. Quarum praegustationem iam Arabica mihi attulit, licet ipsa non sit polysynthetica pura (item Aegyptiaca). Lubeat discere ex. gr. mentem Esquimensis gentis Yupik, quae in US-civitate Alasca degit [cuius gentis linguae tota mea "scientia" ex Vicipaedia oritur], apud quos "verbum" tuntussuqatarniksaitengqiggtuq significat nondum ille denuo dixit se iturum esse tarandros venari. Inspiciamus id "verbum" in morphema divisum: tuntu-ssur-qatar-ni-ksaite-ngqiggte-uq, id est: tarandrus-venatio-actio futura-dicere-negatio-denuo-tertia persona numeri singularis modi indicativi. Dicet quis: Sed id plane non verbum sed enuntiationem esse! Respondebo: Minime!, nam maximi momenti esse hic ex supradictis septem morphemis tantum primum (tuntu-tarandrus) ut verbum per se (solum) in enuntiatione stare posse, omnia (sex) cetera ab aliis morphemis separata (i.e. sui iure stantia) non inveniuntur (dum in linguis "normalibus" expectares saltem 'venationem', 'dicere' et 'denuo' verba per se fieri posse). Morphema 3., 5. et fortasse 6. (actio futura; negatio; denuo/iterativum) in linguis agglutinantibus plus minusve similibus locis starent*, dum morphemum septimum (tertia persona numeri singularis modi indicativi) ad linguas flexione utentes (ut Latina) clare patet.
* in his enim linguis categoriae grammaticales una per unam ut "currus" sequentes agglutinantur "machinae vaporariae" significationem ferenti, eo modo totum "tramen ferriviarium" faciendo