Commune putamus mulieres mitiores esse viris (bestiis istis bellicosis!) ac personas Liviae Drusillae cum sororibus, Catharinae imperatricis Russorum (ne dicam de Elisabetha Bathory Hungara necnon plus minusve mythicis Medea et Canidia) potius ut exceptiones a regula habemus.
Hac persuasione ducti fautores fautricesve pacis in paeninsula Balcanica regendae annis nonagenariis praeteriti saeculi, tempore scilicet belli civilis in Bosnia, invitaverunt - si bene memini, Vindobonam - mulieres feministrias actuosas Serbicas, Croaticas ac Bosniacas (Musulmanas). Organizatores conventus sperabant mulieres inter sese pacem inire prius quam viri, ac deinde facem pacis in terras suas portaturas.
Sed ut mihi dixit Olena, feministria Polona, quae huic conventui ut diurnaria-observatrix adfuit, mulieres Balcanicae statim fere in sese irruerunt, crimina belli sibi invicem incriminantes. Conventus nullum effectum habuit, praeter fortasse tristem revelationem: mulieres quoque bestias fieri posse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz