34 annorum Maria Strydom Australiensis morbo altitudinis
mortua est postquam culmen Montis Everest cum marito Roberto ascenduerat. Ambo
erant (ille verisimiliter adhuc est) fautores diaetae veganae, qua scilicet non
licet tibi comedere ullum productum ex animalibus venientem (lac, caseos, ova,
mel etc., ne dicamus de carne!; insuper a saccharo, caffea et thea vegani abhorrent).
Consilium ceperunt ambo se septem altissimos mundi montes ("coronam
terrae") ascensuros, ut omnibus monstrarent veganos esse homines non minus
quam alii robore corporali praeditos. De culmine Everestiano tamen cum descenderent,
ambo subito morbo altitudinali correpti sunt: illa mortua, ille vix vitam
servavit.
Iam melius est, puto, vegatarianum esse et roborem saltem e lacte ovisque haurire.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz