niedziela, 8 maja 2016

Iesum colunt quos ipse non putabat eo honore dignos

Scribit Matthaeus (10,5-6):
Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: "In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Sed aliter fecerunt apostoli, ergo hodie 99,99% (puto) Christianorum (id est Christiani non-Iudaeae gentis) sunt homines, quos Iesus non putabat ad salutem destinatos. Ne Samaritanos quidem, nam in hac regione cosmopolitana (ac saepe impia) Iudaei nimis miscebantur cum aliis populis.
Iesum verba sua tantum ad Iudaeos mitti voluisse, sed mutatione rerum post mortem eius - machinatore imprimis s. Paulo - factum est, ut via missionis flecteretur.

1 komentarz:

  1. Scrpitum est in Mattheo 24:14, Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. Et iterum: Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. (Mt. 26:13).
    Quis dixit verba ista? Numquid s. Paulus inseruit ea? Oportebat enim primo nuntiare verbum Judaeis. Qui cum hoc respuissent, nuntiatum est Gentilibus. Quod factum est sine ulla fraude.

    OdpowiedzUsuń