Sunt qui tantopere puritatem linguae Latinae colunt, ne vocibus ullis Graecae originis utantur, sint hae serae Latinae (in hoc casu, XIX saeculi) linguisque hodiernis bene accommodatae. Ut photographema, pro qua voce isti viri morosi (mulieresque morosae) malunt dicere imago luce impressa.
Quibus tamen ipse Cicero videtur respondisse (De divinatione 2, 133, ubi de breviloquentia narrat): ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat 'terrigenam herbigradam domiportam sanguine cassam' potius quam hominum more 'cocleam' diceret.
Certe coclea/cochlea nomen Graecum est, licet non tam anti-Graecitatem quam loquelam ut ita dicam taeniatam Cicero hoc in loco castigaverit. Mea sententia tamen iisdem verbis pugnasset Orator contra locutiones periphrasticas pro photographemate, pornographia (ars nuditatem obscenam monstrans?) etc.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz