czwartek, 26 maja 2016

Caffea matutina

Stolpae (Słupsk) Polonorum pueri libros declamant... canibus, qui tenentur in asylo canum vagantium. Probatum enim esse canes eo modo (=libros declamatos auscultando) mitiores fieri (latrare desinunt), at tales citius sibi dominum dominamve inventuri creduntur. Ignotum esse quae genera librorum canibus declamantur.
xxx
Postquam Daniel Craig abiecit oblationem 68 milionibus librarum partem Jacobi (James) Bond agere in nova pellicula de casibus praeclari speculatoris Reginae Britannorum, ut candidati ad hanc partem agendam putantur histriones: Tom Hiddlestone, Idris Elba, Clive Owen, Aidan Turner, Damian Lewis necnon... histrix Gillian Anderson, nota parte Danae Scully in serie televisifica "Archiva X".

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz