Modo e professore Niwiński didici Aegyptios dixisse 'ad crocodilos ire' pro 'manus sibi inferre' (=voluntaria morte mori). Nam iste modus - Nilum inire in loco crocodilorum pleno - frequentissimus modus esset finem vitae sua sponte ponendi (ex. gr. ob pauperiem). Cuius rei insciens fuit scriptor Polonus Boleslaus Prus (1847-1912) cum librum suum Pharao scribebat, putabat enim Aegyptios per laqueum id fecisse. Ceterum plebs, ergo 95%, nisi plures, incolarum, exsequias suorum faciebat corpus mortui in amne ad cenam crocodilorum relinquendo.
In mentem venit quoque, e tempore cum Sinicae studebam, euphemisticum dictum Sinensium pro 'mori', nempe 'in fontes flavos redire', scilicet 'in fontes Fluvii Flavi (Huanghe)'. Seres enim credunt se olim ex Occidente in hodiernas regiones Sinicas migrasse, ergo reditum in fontes Fluvii Flavi, qui sunt in margine occidentali historicarum Sinarum, esse simul quasi reditum in terram mythicam maiorum. Ceterum mirum esse neminem sinologorum, quoad sciam, operam seriosam dedisse ut haec hypothesis - adventus ex Occidente - contra inventa archaeologica etc. investigaretur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz