Si de libro Comptoniano mentionem iam feci... Usque saeculum XX ars natandi ignota erat omnibus fere hominibus, praeter incolas orae maritimae in climatibus tepidioribus. Permulti ergo nautae modo facti natare nesciebant. Maioris momenti esse fortasse rogationem, cur multi horum, etiam cum nautae periti iam facti sint, natare discere minine voluerint. Responsum esse: eos maluisse, si e navi in aquam caderent, morte brevi mori quam diu frustra contra undas pugnando. Frustra, nam, ut sciunt nautae periti (et imperiti, ut ego), probabilitatem salutis tali in casu tempore diei esse minimam, nocte autem nullam. Adfuerint quoque nautae [hoc non apud Compton legi, ab aliquo nauta audivi], qui lapides aut plumbum in sinibus braccarum portarent, ut eo pondere citius Libitinam* viserent.
* cui Neptunus animas in alto mortuas tradere, puto, solebat
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz