Tres dies
in casa nostra rusticana modo degimus una cum uxoris amica Martha necnon novo
eius fututore Paulo. Qui vir ut assecla fidei Buddhisticae meditari bis (puto)
per diem solet, ea tempora diei eligendo, ne vitam cotidianam sibi proximorum turbet
[Marhta, minime religiosa, non dicit eum meditari sed "tacere"]. Quod
memoriam tristem adduxit meorum meditandi conaminum, nam ut iuvenis 16-19 annos
natus (etiam, licet rarius, postea) meditari secundum regulam Buddhismi Zen
magna e parte frustra conabar. Frustra, nam, pudeat confiteri, antequam statum
mentis purae attingerem, feminas semper nudas per imaginationem vidi, neque
mentem ad rem rectam, id est vacuitatem, dirigere valui.
Deo
gratia post multos annos aliquo in loco legi hominem maxime pacificos status cerebri
laboris – cum sc. fungatur cerebrum in undarum gradu delta aut theta – multo facilius
pleniusque in somno attingere quam in meditatione. Etiam inquietus somnus magis
in statum hypnoticum mentem adducat quam perfectissima meditatio maxime
peritorum lamarum Tibetanorum. Ita saltem legi atque esse spero.
His dictis... bonam noctem lectoribus exopto!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz