(...) L. Veturius Rufio, avispex et extispicus, nuntiavit Iguvii se esse sacerdotem publicum et privatum, i.e. horis subsicivis civibus privatim consilia de ominibus caelestibus et aliis daturum, pro pecunia certe.
Primum obstupui, sed deinde: Cur non? meipsum rogavi. Medici et scholae magistri iam diu id faciunt: post laborem publicum privatim aut consultationes morborum aut lectiones pecunia haud parva dando. Cur non item sacerdotes (quin Papa ipse?), iudices, biocolytae? Limen inter rem publicam et privatam numquam certum fuit.
Histrio satis clarus Polonus lectiones scaenice loquendi (pulchre declamandi) pecunia horribiliter magna praebet. Idem histrio praeest comissioni examinatoriae, quae unoquoque anno consilia capit de candidatis Academiam Theatralem (Varsoviensem) intrandis (quam intrare perdifficile est); ergo discipuli privati huius praeclari histrionis sunt omnes proximi anni candidati ad studia in AT(V) pergenda. Hi mirum in modum omnes examen superant...
Virtus moritur sed quis curet?
Arrogantia supradicti histrionis adeo pervenit, ut quandam histricem (histrionem-feminam) publice vituperavit propter immoralem habitum - haec enim faciem vocemque suam pro pecunia in programmatis televisoriis praeconicis praebet.
Ceterum, in scaena valde mihi histrio iste placet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz