Habemus nunc Varsoviae
hospitem praeclaram Caeciliam Koch, apostolam
vivae Latinitatis, semper currentem inter patriam Germaniam, Poloniam,
Serbiam, Lithuaniam et fortasse alias terras missionis suae. Praesentia eius
magnopere corroborat conventus Lunarios (ut eos nuncupare soleo; non est nomen
officiale) in bibliotheca Instituti Philologiae Classicae Universitatis
Varsoviensis unoquoque die Lunae hora 18:30 habitos.
Caecilia fautrix est
Latinitatis Ciceronianae, ego autem... non semper. Ut ex. gr. heri, cum
dixissem octoginta pro centum
(subauditur: partes), respondit se
malle uti dictione quattuor partes.
Rogavi ergo, quid si dicere vellem septuaginta
pro centum. Respondit: fere tres
partes. Sed tres partes (sc. ex quattuor) esse 75%, at ego volui dicere
70%; mea sententia in usu hodierno Latinitatis debemus instrumento subtiliori
uti, quam fere tres partes.
Est
tamen mihi periucundum cum ea colloqui, nam est Caecilia quasi innutrita linguae Latinae, quam
expressionem ipsa, me rogante, invenit pro Latin
native speaker.
quidni 70% = septuaginta centesimae partes?
OdpowiedzUsuń