Loca mihi Varsoviae prohibita sunt, quoad sciam, duo:
caupona "Argo" (Georgica) in via olim Leopolitana, nunc Cervisiaria,
atque caupona "Klub Jugoslavena" [Sodalitas
Iudoslavorum] (Serbica). In ambobus ebrius olim tanta iurgia excitavi, ne
pudor usque diem hodiernum sinat me illuc ire. (E Serbica caupona saeviens episcopum
nisi archiepiscopum – ne sobrius differentiam dicerem, ne dicam tunc! – Orthodoxae
fidei expulsi.)
Aliter autem Adam, amicus meus necnon navis veliferae
praefectus, qua navigare unaquaque aestate cum K. solemus: sibi quamlibet
cauponam intrare licet, sed non omnem... tabernam librariam. Possesstrices enim
nonnullarum tabernarum librariarum sunt amatrices veteres Adam, negotiatoris
praedivitis mercatus typographici. Iuvenior fuit ille bellator sub vexillo
Veneris intrepidus: quattuor uxores duxit, quattuor pueros ex iis produxit,
permultis et his (praeter fortasse uxorem eius hodiernam) et aliis corda, ut
nos Poloni dicimus, fregit. Inde non licet ei nonnullas bibliopolas (feminei
sexu, ergo nonnullas scribo, non nonnullos) adire, mihi cauponas (cum
cauponibus, ambobus in locis, praemasculini sexu, viris robore Caucaso aut
Balcanico; deo gratia vivus ex his locis evasi!; ceterum amo et Balcanicam
paeninsulam et montem Caucasum incolasque amborum, etiam cum ipsi sese invicem
non ament).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz