1) Scribens
de aqua in meridionali hemisphaera aliter quam apud nos rotante necnon explicationem
huius rei lectoribus praebendo omnino insciens fui problematis, qua directione
aqua e labro dimissa rotaret in... circulo aequinoctiali: num secundum an
contra horologii manuum motum? Responsum adhuc non habeo.
2) Inter
linguas, quibus studere (quamvis paululum) velim, numerare oblitus sum
Georgianam (Georgicam?). Solus enim sermo mihi notus est, in quo genera
naturalia radicitus mutata sint: pater apud eos mama est, dum mater – deda.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz