Nonagesimum his modo praeteritis diebus observabamus anniversarium commutationis rerum publicarum, peractae 12-15 m. Maii 1926 a. a mareschallo Iosepho (Józef) Piłsudski. Qua mutatione abolitum est regimen populare Vincentii (Wincenty) Witos - qui, ut agricola, agrum suum colere soleret etiam cum munere ministri primarii iam fungebatur (ita saltem fabula fert). In pugnis quattuor dierum 379 homines vitam amiserunt. Polonia facta est tunc una primarum terrarum Europae cum regimine dictatorio (quasi fascistico, ut nomine Italo utamur), qui "morbus" (seu potius frustratio ineffacitate democratiae, ut saepe Athenis tempore antiquo fiebat) mox cepit totam fere Europam, culmen habens in rebus Germanicis anno 1933 et post factis.
Sed, si multos nostrates, me non excepto, rogaveris, respondebunt placere iis mareschallum Piłsudski, Ducem Patriae. Qui ex. gr. ira raptus, de facto dictator terrae, in carcerem mitti parlamentarios iubebat. Sed, putabamus (atque adhuc putamus) eum id pro patria fecisse, nam parlamentarii nugatores magna e parte fuerunt (ita saltem malumus credere). Non dubito multos Germanos post 1933 annum de rebus apud se eventibus item sentiebant...
Nunc tamen tempora sunt alia - nemo vult senatores in vincula dare; aut si vult, id dicere non audet [ego, equidem, nonnullos darem]. Memini disceptationis televisoriae duorum candidatorum ad munus praesidis Poloniae tempore comitiorum anni 2005. Et candidatus conservatistarum et liberalium (qui ceterum hodie praeses est Consilii Europaei*), a diurnario rogati de sui maxime amato viro politico, sine ulla haesitatione responderunt: Piłsudski! At tunc demum explanare uterque coepit se vero nolle parlamentarios in carcerem mittere... etc.
* Donaldus (Donald) Tusk ei nomen
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz