Super Mare
Nostrum volans evanuit aeronavis viatoria societatis EgyptAir generis Airbus
A320 Lutetia Parisiorum Cairum Magnam petens. Omnes 66
peregrinatores/aeronatuae timentur mortui in calamitate esse.
Per omne centum cives Austro- Africanos qui stipendiis
socialibus aluntur (i.e. sine labore manent), tantum 86 alii in summa
intermedia loborant, nuntiaverunt magistratus Rei Publicae Africae
Meridionalis.
Jamala, cantatrix gentis Crimeo-Tartaricae, quae
repraesentabat Ucrainam, vicit in certamine Eurovisionis 2016, canendo
cantilenam "1944" de huius anni deportatione Tartarorum e Chersoneso
Taurica (paeninsula Crimea) ab agminibus Sovieticis patrata.
Agentura aestimatoria Moody's reliquit aestimationem solvendibilitatis Poloniae in statu A2/P-1, mutavit tamen prospectum status e stabili in negativum. Causam mutationis esse cura de regimine non semper legibus parendo, ut in casu diuturnae rixae regentium cum tribunale constitutionali.
Voluntate senatus Brasiliae praeses huius terrae Dilma
Rousseff vocata est in forum, accusata machinationis fiscalis, qua mala
condicio rei nummariae Brasiliae occultaretur.
In tribus displosionibus pyrobolorum Bagdati die Mercurii
peractis saltem 93 homines vitam amiserunt, plus quam 165 sauciati sunt. Omnium
trium ictuum responsalem se nuntiavit Civitas Islamica.
Iuventus Graeca tumultus in viis facit postquam parlamentum
approbavit (proportione 153:143 sellarum) novam parsimoniam, quae necessaria
est, ut Graecia porro pecuniam ab internationalibus creditoribus accipiat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz