Inopinate, librum periucundum legens c.t. Cur nautae natare nesciant (Why Sailors Can't Swim) auctore Nic Compton [liber miscellaneorum maritimorum], didici phaenomenon aquam in labellis (eluacris) aliter in hemisphaera meridionali [=secundum manus horologii], aliter autem in septentrionali hemisphaera rotare [=contra horologii manus] effectum esse momenti Coriolisiani [a nomine eius detectoris, Francogalli mathematici Gaspard-Gustave Coriolis]. Ceterum, non solum aqua in eluacro, sed quoque venti cyclontes eodem modo - aliter hic, aliter in australi terrae parte - rotant. Huius phaenomeni inscientes Germani milites, cum annis primi belli mundani tormentis petere Lutetiam Parisiorum [e boreali oriente] conarentur, nihil primum efficerunt - tela enim alia via volabant.
Sed nondum responsum inveni ad rogatum privigni mei - vide II partem cogitationis "De aqua in Australia..." - qua scilicet directione movet aqua in linea aequinoctiali? Mecum cogitans puto, cum effectum Coriolanisianum in linea aequinoctiali esse nullum... fortasse aqua in labro ibi omnino non rotat???
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz