Multi viri alcoholici
solis sui uxoris auxiliis vitam pergere valent. Multique, uxore insciente, domi
lagoenas temeto plenas in locis sibi tantum notis tenent. Viris alcoholicis
odiosi sunt autem maxime ipsorum pueri parvi, qui ubique quadrupedatim reptantes
talia alcoholicorum latibula nolentes volentes casu inveniunt ac de re reperta
magna voce statim clamando matres suas certiores faciunt – suspicor plus quam
unum puerum ob hanc rem a patre in historia mundi necatum esse.
Multi poetae viri
alcoholici sunt ab uxoribus fulti, ergo latibula temeto plena domi habent. Ex.
gr. Polonorum poeta clarus Vladislaus Broniewski (1897-1962), qui tenebat suas
lagoenas secretas in receptaculo siphonario aquae ad latrinam eluendam (quae
receptacula tunc sat alte, super hominis caput, in pariete ponebantur).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz