De Olgierdo illo iam hic,
ante annos, scripsi, fortasse sub alio nomine (et fortasse in vetere diarii mei
pagina interretiali), dicens eum numquam dentrifricio uti, nam putat bacteria
etc. spiritu vini pelli. Purgat scilicet os temeto ac multoties per diem. Re
vera, usque hodie (vir est 49 annorum) nullis maioribus difficultatibus
stomatologicis laboravit (ita saltem ipse dicit); solum dentes sunt ei omnes
sub-nigri, sed hoc causa nicotianorum esse potest (nam fumat ut machina
vaporaria).
Memini converstationis cum
eo habitae modo post ictus tromocraticos contra Turres Geminas et alia loca
US-Americanis sancta. Dixit se scire modum Osamam bin Laden (tunc valde ab
Americanis quaesitum) inveniendi. Ponite, explanabat, lagoenam vodkae in sinu
vestis galabiae Osamae bin Laden et dicite alcoholicis "siccis" (i.e.
quibus bibere non licet; ipse tunc per menses nonnullos non bibebat) hanc
vodkam solam in mundo esse, quae iis non noceat. Tunc invenient isti et
lagoenam et Osamam.
Ambo autem tunc assensi
sumus, difficillime fortasse esset in sinum galabiae Osamae bin Laden clam
lagoenam temeto plenam inserere.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz