In
collisione duorum laophororum cum cisterna mobili 73 homines vitam amiserunt in
provincia Afghanica Ghazni; plus quam 50 vulnerati sunt.
Candidatus
factionis laboris Sadiq Khan electus est comitiis novus burgimagister Londinii.
45 annos natus Khan, cuius parentes e Pachistania migraverant, superavit
conservatistam Zac Goldsmith. Khan vult, ut Britannia in UE maneat.
Generalis Curtis Scaparrotti nominatus est dux agminum
exercitus Americani (EUCOM) necnon agminum NATO in Europa. Et Scaparrotti, et antecessor
eius, gen. Philip Breedlove, fautores sunt habendi inter socias NATO Georgiam;
cui rei tamen Russi maxime reclamant.
In
electione praesidis USA exeunte anno 2016 luctaturi inter sese sunt: candidata
democratarum Hilaria Clinton (hodie ministra rerum externarum) et miliardarius
Donald Trump. Hic solus candidatus republicanorum manet, cum post recentem
victoriam Trumpianam prae-electionis in civitate Indiana habitae, aemulator
eius senator Ted Cruz de certamine evasit.
Ob
siccitatem agros vastantem Res Publica Africae Meridionalis decrevit statum
summae necessitatis in quinque e novem sui provinciis.
4.144
homines necaverunt bellatores Civitatis Islamicae in regionibus Syriae a se
occupatis a proclamatione "chalifatus" mense Iunio 2014 anni – docet aestimatio Syriaci Observatorii Iuris
Hominis.
24 biocolytae
Galli sauciati sunt, tres quidem graviter, in pugnis cum reclamantibus contra
novam legem laboris. Reclamationes habebantur in 40 urbibus.
Primo trimestri huius anni primum post memoriam gentium
venditio sophophonorum (Ang. smartphones)
minor erat valori ante annum comparata. Secundum agenturam aestimatoriam Strategy
Analytics, mensibus I-III 2016 anni 334,6 miliones sophophonorum emptores
invenerunt; 3% minus quam eodem tempore praeteriti anni. Causam esse
saturationem multorum mercatorum, imprimis in Sinis. Sophopona negotiationis
Samsung 4,5% minus emuntur, Appleana autem 16% minus quam a. 2015 ineunte.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz