czwartek, 19 maja 2016

Caffea matutina

Sera cena, nocte scilicet (post horam octavam vespertinam) sumpta, praeter veterem nonnullorum opinionem omnino valetudini non nocet, ut monstrat investigatio novissima studiosorum Londiniensis King's College. Quod ceterum verum esse Itali et alii Maris Nostri orarum cultores iam diu sciverunt.
xxx
Domum paris vetulorum modo mortuorum Novae Caesareae (New Jersey)  US-Americanorum purgando familiares invenerunt picturam parvam veterem ignoti pictoris. Quam in locali domo auctionaria venum iri sperabant 600-800 dolaribus. Tempore auctionis repertum esse signum "Rf" in angulo picturae, quo Rembrandt van Rijn firmare opera sua solebat. Picturam emptam esse 870 milibus $.
xxx
Vitam Alexandri Kirk, civis Oregonensis, servavit placenta Neapolitana (vulgo pizza), aut rectius mos obstinatus Kirkianus cotidie hanc placentam in caupona catenae Domino's Pizza edere. Cum per septimanam non venisset, unus cauponae puerorum eum domi se visitaturum decrevit. Domi autem Kirk valde aegrotus in lectulo iacebat, corpus movere non valens. Morti propinquum in nosocomio adduxerunt, ubi sanatus est.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz