SeBRia hodie
lapsu calami scripsi pro SeRBia. Atque, erroris consciens, in cachinnationem
erupi, nam errrorem – quasi Serbia ebria
– fuisse vero Freudianum: nullo loco tot in vita mea bibi quam apud Serbos (aut
generaliter in cuncta pristina Iugoslavia). Praeter vina quoque temetum e
prunis factum nomine ipsorum šljivovica cum usque septuaginta pro centum (70%)
alcohilis partibus.
Memini me
telephonare e Polonia amico cuidam Singiduni (Beograd) autumno 1999 anni, mox
post incursus aerios NATOensium (mea sententia, stupidissimos) contra Serbiam ("bellum
Kosoviense"). Suspicatus statum rerum Singiduni pessimum esse, conabar
amicum consolari. Sed ille rogat:
- De qua re
dicis? Messem pruni optimam hoc anno habemus.
At "prunus",
id est temetum prunosum, omnes hilares facit, etiam in lugubribus condicionibus.
Incredibilem
in modum quoque maledicunt Serbi cum bibunt. Ut ex. gr. jebem ti majku (='futuo tibi matrem', quae expressio ceterum est sat
benevolens) aut jebao te bog (='deus te
futuat'). Sed ipsi Serbi aiunt se melius maledicere Hungaros, qui quoque bibuli
sunt magna e parte maximi. Quorum maledicendi artem scientifice & practicaliter
explanatam ex ore Hungarici professoris Academiae Militaris olim Budapestini discere
conabar, sed... nimis ebrius fui, ut aliquid huius rei memoria tenerem.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz