wtorek, 10 maja 2016

Visitatio Caeciliana

Habemus nunc Varsoviae hospitem praeclaram Caeciliam Koch, apostolam vivae Latinitatis, semper currentem inter patriam Germaniam, Poloniam, Serbiam, Lithuaniam et fortasse alias terras missionis suae. Praesentia eius magnopere corroborat conventus Lunarios (ut eos nuncupare soleo; non est nomen officiale) in bibliotheca Instituti Philologiae Classicae Universitatis Varsoviensis unoquoque die Lunae hora 18:30 habitos.
Caecilia fautrix est Latinitatis Ciceronianae, ego autem... non semper. Ut ex. gr. heri, cum dixissem octoginta pro centum (subauditur: partes), respondit se malle uti dictione quattuor partes. Rogavi ergo, quid si dicere vellem septuaginta pro centum. Respondit: fere tres partes. Sed tres partes (sc. ex quattuor) esse 75%, at ego volui dicere 70%; mea sententia in usu hodierno Latinitatis debemus instrumento subtiliori uti, quam fere tres partes.
Est tamen mihi periucundum cum ea colloqui, nam est Caecilia quasi innutrita linguae Latinae, quam expressionem ipsa, me rogante, invenit pro Latin native speaker

1 komentarz: