Examinato sedimine maxillae hominis
Neandertalensis, qui ante 42-50 milia annorum vixit prope oppidum Spy in
hodierna Belgica, studiosi Australiani et Britanni – ductrice Laura Weyrich – invenerunt
eum scivisse uti medicamentis, quae ab Hominibus
sapientibus reinventa sunt demum nuperrime, ut penicilina.
Item cum maxilla viri Neandertalensis,
cuius ossa inventa in spelunca Hispanica El Sidrón (hic maxima e parte
vegetarianus fuit, dum collega eius Belga – carnivorus) monstrant vestigia
curationis, qua homo hic dolorem dentium expellere conabatur adhibito gingivis acido
salicylico (verisimiliter corticem manducando arboris populi, qui cortex haud
parvam huius acidi copiam continet) necnon mucore, qui producit antibioticum
penicilinam.
Ex his inventis patet nostrum
consanquineum mutum multo sapientiorem fuisse quam vulgo putaremus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz