Magda L., puella olim
valde libidinosa, nunc mater trium puerorum (quisque ex alio marito; quod apud
viros esset gloriae causa, apud mulieres adhuc, in patria mea saltem, pro dolor
pudoris). Ut mihi nuper dixit – conventus nobis fuit inopinatus occasione cenae
promotionalis libri ab amico nostro scripti – vitam felicem solitariam agit,
filiorum curatione nissa. Volui rogare: Num vero nemo te futuit?, tanta enim olim (ante 26 annos) fuerat fama libidinis Magdae, sed... non rogavi.
Ceterum noveram olim matrem quattuor puerorum, quisque ex alio viro; "noveram" pro dolor tantum sensu generali, nam corpus habebat haec mulier omni ex parte perbellum! Etiam amicus meus ac simul praefectus navis veliferae, qua tot vectus sum per maria Europae meridionalis, nomine Adam - de quo multoties hic scripsi - pater est quattuor puerorum, quisque ex alia femina. Ego ipse pater sum duorum filiorum, uterque (certe) ex alia muliere.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz