Multi fortasse iam meditabantur de similitudine nominum patris et filii Iolciacorum: Aisonis scilicet et Iasonis (mutatione ai- in ia- a se distantium). Ecce iis tertius nomine simili accedit: Aso. Secundum enim Ruissi Leonti Mroveli, qui erat XI saeculi episcopus Georgicus necnon huius gentis chronicarius rerum gestarum, historia Iberiae (est orientalis pars hodiernae Georgiae, verisimiliter nihil commune habens cum Hispanis*) coepit cum Alexandro Magno, qui, postquam Iberiam occupaverat [quod re vera numquam esse factum] gubernationem huius terrae dedit sui propinquo nomine Aso(nis).
In hac fabella nonnulli historici Georgiani putant latere memoriam peregrinorum (Graecorum?) conantium sub dominationem sui subicere hanc regionem, praesertim ora Maris Euxini, id est Colchidem.
Ceterum ipse Aso dominus crudelis erat, ergo post tempus quoddam a populo Georgianorum cum suis expulsus est. Motui populari praeerat vir nomine Persico Parnavaz - fortasse est haec memoria pugnae inter Graecos et Persas de dominatione Georgiae (Iberiae?).
* Strabo, ni fallor, credidit Hispanos ex Iberia Caucasia esse oriundos, deinde in hodiernam Iberiam migravisse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz