Id, cui nomen deest, initium esse caeli terraeque.
Id, quod nomen habet, matrem esse plenitudinis rerum.
meliorem sensum habent tempore perfecto enuntiationis principalis:
Id, cui nomen deest, initium fuisse caeli terraeque.
Id, quod nomen habet, matrem fuisse plenitudinis rerum.
Quorum versuum primus reddi quoque potest spiritu anti-Iohanniano: In principio non erat verbum. Quid vero esset in principio, difficillime est iudicare. Thomas Skowroński, psychologus, qui de natura linguae multum cogitabat, dixit mihi olim se apud aliquem virum sapientem (nominis certe iam memor non sum) legisse in principio fuisse enuntiationem (non unum ergo verbum sed totam seriem verborum). Si ita, tunc veterrimi sermones mundi esse debent linguae polysyntheticae (imprimis Esquimensium et Indianorum), ubi differentiam inter verbum et totam enuntiationiem esse obscura. Linguistae tamen usque nuper putabant vetustissimos in orbe terrarum esse sermones Australiae (utrum haec thesis usque hodie valeat, nescio).Neque recte spectare mihi videtur ad vetustatem linguisticam numerus phonematum (sed haec questio cautius, mea sententia, investigari debet). Ita ex. gr. Australiani sermones habent saepe solum tres sonos vocales (a, i, u)*, sed tres quoque Arabica lingua habet. Minimum numerum omnium phonematum (11) possident linguae Rotokas (una permultarum linguarum Papuae Novae Guineae) et Amazonica Pirahã; maximum autem (141) !Xũ Austro-Africanae familiae Khoisan**.
Mea humili sententia, in principio fuisse balbutationem necnon onomatopoeticos conatus sensus dare rebus.
* Sermo Australianus Arrernte habet tantum duos sonos vocales: a et ə, sed eosdem duos quoque habet lingua Caucasiana Ubykh, quae econtra possidet maximum inter sermones mundi numerum consonantium (81).
** Imprimis propter numerum poppysmatum, de quibus tamen difficile est iudicare, utrum sui iuris consonantia sint, an potius consonantium ligationes.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz