Docet Cicero in sui libro "De officiis" (2, 40): Ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis, aut relinquatur.
Ego rogare velim, utrum relinquendus esset iniustus erga socios archipirata in locis (praesertim insulis) desertis - ut mos erat piratis saeculorum XVI-XVIII et qua sorte (=eiectione in insulam desertam) piratae mortem praetulisse dicuntur - an in quolibet alio loco. Certe, desunt in Mari Nostro tam multa loca re vera deserta, ubi relictis mors certa immineret, sed fortasse...
De hac poena inter piratos valente legimus inter alia in "Lege piratarum Bartholomei Roberts", quam legem capitaneus Charles Johnson divulgavit in sui libro "A General History of the Robberies and Murders of the Most Notorious Pyrates" in lucem dato AD 1724: Si aliquis furatus est aliquid ex re communi sociorum valoris plus quam dolarii - ut esculenta, gemmae aut nummi - relinquendus est in insula deserta... Si quis reliquit navim aut sui solitum locum tempore pugnae, morte morietur aut linquetur in insula deserta... Si quis alicui rem eius privatam furatus est, aures et nasum sibi sunt scindenda, ipse autem in litore relinquendus est tali in loco, ubi res sibi molestae eum exspectent...
Cicero item dixit: Etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent...
OdpowiedzUsuńGratias tibi ago pro hac aptissima additione.
Usuń